Orientius

E Vicipaedia
Wikidata Orientius
Res apud Vicidata repertae:
Orientius: imago
Orientius: imago
Nativitas: 4. saeculum; Osca
Obitus: 444; Augusta Auscorum
Patria: Roma antiqua

Familia

Genitores: Orentius of Huesca; Patientia

Memoria

Sanctus (feriae die 1 Maii)

Sanctus Orientius, circa annum 440 mortuus, poeta Christianus fuit, qui Commonitorium carmen elegiacum 1053 versibus libris duobus composuit, et orationes trimetris iambicis. Commonitorii liber primus contra adulterium et avaritiam praecepta dat, secundus contra superbiam et mendacium et ebriositatem. Idem, ut videtur, fuit ac Orientius episcopus Augustae Auscorum, qui legatus a Theodorico ad Aetium missus est anno 439. Tres vitae Orientii episcopi servatae sunt.

Editiones[recensere | fontem recensere]

  • Orienzio, Carme esortativo (Commonitorium). Testo con introduzione e traduzione di Carmelo A. Rapisarda. Catania 1960; nuova edizione riveduta, Catania 1970.
  • S. Orientii Episcopi Illiberitani Commonitorium. Nunc primàm typis excussum, emendatum & Notulis illustratum a Martino Delrio Societatis Jesu Presbytero. Joach. Trognaesius, Antwerpen 1600, online; zweite Auflage: S. Orientii Episcopi Illiberitani Commonitorium. Iterum emendatum, ac Notis secundis illustratum a Martino Delrio Societatis Jesu Presbytero. Antwerpen 1604.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Maria Grazia Bianco: Il Commonitorium di Orienzio. Un protrettico alla conversione nella Gallia del V secolo. In: Annali della Facoltà di Lettere e Filosofia, Università di Macerata, Padova 20, 1987, S. 33–68.
  • F. Gasti, Le voci di Orienzio, in Incontri triestini di filologia classica, 7 (Atti del III convegno Il Calamo della memoria: riuso di testi e mestiere letterario nella tarda antichità (Trieste, 17-18 aprile 2008), Trieste, EUT, 2008, pp. 131–144.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]