Ordo Sancti Augustini

E Vicipaedia
Imago antiquissima Martini Lutheri habitu Augustiniano indutus et tonsuratus, Lucas Cranach maior, 1520

Ordo Sancti Augustini (sigla: OSA), est ordo religiosus ecclesiae Catholicae Romanae. Sicut alii ordines Augustiniani regulam Sancti Augustini sequitur. Ordo Sancti Augustini Medio Aevo exeunte magnitudine quartus ordinum mendicantium erat - post Franciscanos, Dominicanos et Carmelitas. Vestitus ordinis est habitus niger cum cingulo e corio facto et cucullo nigro.

Antea Ordo Eremitarum Sancti Augustini (OESA) appellabatur, ab anno 1963 autem simpliciter Ordo Sancti Augustini (OSA): Papa Ioannes XXIII cognomen "eremita" deleri iussit, cum vita eremitica iam mox post ordinem conditum exstincta sit.

E reformationibus Ordinis Eremitarum Sancti Augustini altera dimidia parte saeculi XVI factis Ordo Augustinianorum Recollectorum et Ordo Augustiniensium Discalceatorum orti sunt.

Augustiniani noti[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Nexus externus[recensere | fontem recensere]

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!