Ordo Compositus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Capitellum compositum
Monumentum Poblicii, Coloniae Agrippinae

Ordo compositus est una e quinque ordinibus columnarum classicis. In hierarchia ordinum supremum locum obtinet. Inde in aedium frontibus conformandis summum tabulatum ordine composito ornatur.

Proprietas ordinis compositi[recensere | fontem recensere]

Ordo compositus solus columnarum ordo est sine contignatione exculta ab aliis ordinibus diversa. Constructio ordinem Corinthium sequitur. Basis columnae composita esse solet. Scapus et proportiones ab ordine Corinthio sumuntur. Capitellum est coniunctio volutarum Ionicarum cum foliis acanthi ordinis Corinthii.

Historia[recensere | fontem recensere]

Ordo compositus in architectura Romana progressus est. Capitella huius ordinis iam primo saeculo a.C.n. in magna palaestra Pompeiis invenitur. Item Sepulcrum Poblicii sub annum 40 p.C.n. Coloniae Agrippinae exstrucum in ficticia basis architectura iam capitella composita habet[1]. Romae ordo compositus primo in Arcu Titi videri potest, qui inter annos 81 et 90 confectus est[2]. A tempore Hadriani imperatoris celeriter toto imperio Romano diffusus est.

Architecti Renascentiae litterarum ordinem compositum protinus explicaverunt. Vitruvium sequentens modulos qui dicuntur constituerunt, qui proportiones diametri columnae infernae cum altitudine descripserunt. Ordini composito erant moduli 1:10 usque ad 1:12.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Monumentum Lucii Poblicii, in: Arachne.
  2. Michael Pfanner: Der Titusbogen (= Beiträge zur Erschließung hellenistischer und kaiserzeitlicher Skulptur und Architektur. Vol. 2). von Zabern, Moguntiaci 1983, ISBN 3-8053-0563-X, p. 36s.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Zampa, Paola (1993). L'ordine composito: alcune considerazioni. Regii: Dipartimento Patrimonio Architettonico e Urbanistico.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Ordinem compositum spectant.
stipula Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!