Ordinator scaenicus

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Ordinator scaenicus est homo qui pro ludis scaenicis et pelliculis scaenographiam curat.

In pelliculis[recensere | fontem recensere]

Ordinatores scaenici res in scaena pelliculandi ante scaenam actam ordinant. Sub duce, decoratore scaenico, et designatore productionis operantur. Ei supellectilem ponunt, picturas suspendunt, et ornamenta conlocant. Rationem praeterea constructionis levis et parvarum rerum conlectarum, sicut ductus aeris accommodati, reddere debent. Res etiam circumagunt ut opus sit ad spatium pro instrumentis pelliculandi efficiendum. Per confectionem, pars proprietatum cum ordinatore in scaene conlaborat ut proprietates theatrales et supellex in proprio loco pro scripto sint et continuitatem sustineatur, quia scaenae falso ordine saepe conficiuntur.

In theatro[recensere | fontem recensere]

Ordinatores scaenici scaenas ludi ordinant. Qui res scaenicas quas histriones diserte non tangunt curant, saepe aulaea, chartam pariei, photographemata, stragula, tapetas, aliasque res invenientes et in scaena conlocantes. Ordinatores scaenici aliquando membra partis proprietatum scaenicarum, partis constructionis, vel suorum partis sunt. Num ordinatio scaenica est suae partis sit saepe summá pecuniae quam theatrum habeat innitur. Ordinatores scaenici saepe cum parte proprietatum vel constructionis magnopere conlaborant. Pars ordinationis scaenici sub directore, productore, et designatore scaenico operatur.

Vide etiam[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Hemela, Deborah Ann. 1985. Debbie's Book: A Unique Source Book for the Film, Television, Theatrical, Advertising & Display Professional. Ed. 4a. South Pasadena Californiae: D. A. Hemela.
  • James, Thurston. 2000. The Theater Props Handboos: A Comprehensive Guide to Theater Properties, Materials, and Construction. Ed. 2a. Studio City Californiae: Players Press. ISBN 088734934X.
  • Letson, Roger, ed. 1980. On Stage: A Comprehensive Guide to Effective Use of Staging, Lighting, and Sound. Adumbrationes Jane Miller et Bonita Jenné. Owatonnae Minnesotae: Wenger Corporation.
  • Novak, Elaine Adams. 1996. Staging Musical Theatre. Cincinnati Ohii: Betterway Books.
  • Southern, Richard, 1973. The Staging of Plays before Shakespeare. Londinii: Faber, ISBN 0571101321.
  • Sweet, Harvey. 1995. Handbook of Scenery, Properties, and Lighting. Ed. 2a. Bostoniae: Allyn and Bacon. ISBN 0205148794.


Stipula Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!
scacci Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes!