Orc

E Vicipaedia
(Redirectum de Orces)
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Orcus

Orc frequens in Buddhistico cultu, "Oni" appellatus.

Orc (-is, m), vel proprius Orcus aut Orculus, est monstrum nefarium quod invenitur praecipue in fabulis, sed temporibus recentioribus etiam in mythistoriis. Orces ingentes, crudeles ac famelici esse dicuntur, et saepe sedes habere in montibus specubusque ombrosis. Tradunt complures fabulae orces cruda facinora per vim aut fraudem agere et, cum hominibus vero hostiles sint, eos necare aut devorare. Verbum "Orc" non a Latino verbo Orcus, quod infernalem deum designat, sed ab antiqua lingua Anglica ork ortum esse videtur.

Orces in mythistoriis[recensere | fontem recensere]

De orcibus saepe auctores litterarum phantasticarum loquuntur, eos depingentes quasi obscurum malevolumque genus in regnis civitatibusque dispositum quod contra nationes hominum bellum agit.

Fortasse primus qui orces personas mythistoriarum fecit fuit Anglicus auctor I.R.R.Tolkien, in libro Domini Anulorum. In quo dominus obscurus Morgoth orces creavit, et in hoc faciendo Dryades cruciatu correpit. Genus maius orcum appellatur lingua atra (vel lingua Mordoris) uruk-hai, nomen quod significat "orces militares".

Praeterea, etiam Anglicus auctor Stan Nicholls nove de orcibus scripsit, in serie librorum "Orces" appellata. Etiam sunt Orces in Warhammer mundo.

Nexus interni