Orca (monstrum)

E Vicipaedia
Orca et Angelica in illustratione Orlando furioso a Gustavo Doré facta.

Orca (Italiane Orca di Ebuda) monstrum marinum in carmine epico Orlando furioso a scriptore Italico Ludovico Ariosto scripto est.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Orca et Rolandus in ore suum in alia illustratione a Gustavo Doré facta.

Orca est magnum ac terribile monstrum marinum quod in mare Insularum Ebudum vivit. Cotidie insulani Ebudum orcae victimam offerunt ut monstrum marinum famelicus non sit: victima mulier, catenis vincta apud scopulum et spoliata vestimenta, est. Forma bestiae potius similis formae serpentis marini quam formae orcinae est quia, ut ipse Ariostus scripsit, "Orca formam animalem, praeter caput, non habet"[1] atque quia cutis monstri marini dura est. In Orlando furioso Orca primum apparet in libro X carminis epici: monstrum terribile ex oceano emergit ad Angelicam principissam Sericarum vorandum sed Rogerius, miles exercitus Saracenorum, hippogrypem equitans, apud scopulum venit et pulchram Angelicam animadvertit. Rogerius bestiam marinam aggreditur sed hasta sua cutem monstri non perforat, igitur Rogerius monstrum excaecat ad tempus cum scuto magico fulgente magi Atlantis et Angelicam liberat. Postea comitissa Bataviae Olympia ab insulanis Ebudum comprehenditur et quoque illa nuda apud truncum legatur. Rolandus eam Angelicam putans Olympiam auxilium fert sed ex improviso monstrum redit. Bestia marina velociter nat sed Rolandus sine timore est atque ex suo parvulo navigulo ancoram prehendit. Os Orcae hiat et Rolandum cum pravum navigulum vorat sed comes palatinus ancoram in palato monstri affigit. Orca os claudere non potest et Rolandus linguam atque viscera monstri vulnerat. Ab dolore victa Orca in aquam se mergit sed Rolandus extra corpus monstri marini nat et iuxta scopulum pervenit: ibi miles Christianus ancoram tollit et bestiam marinam ad navandum ad summam aquam cogit. Postremo Orca sanguinem rubrum spuit et ex vulnere mortale moritur.

De inspiratione Orcae[recensere | fontem recensere]

Narratio Orcae in carmine epico Orlando furioso materiam ex mythologia Graeca repetit. In mythologia Graeca namque Cetus magnum monstrum marinum erat quod urbes regni Aethiopiae terrorem ac tumultum facebat. Rex Cepheus oraculum consuluit de solutione et responsum hoc fuit: cetum non cessaturum est, antequam filiam suam Andromedam, ut victimam monstri, obiecisset. Itaque Andromeda apud scopulum nuda victa est, sed heros Perseus, qui Medusam necaverat, Pegasum equitans pervenit et, motus periculo verginis puellae, contra monstrum pugnavit. Cetus occisus est ab aspectu capitis Medusae, quod homines in lapidem convertit, et Perseus Andromedam liberavit. Simili modo Rogerius, hippogrypem equitans, Angelicam liberat in historia Ariosti. Praeterea et Andromeda et Angelica principissae gentis Europaeae non sunt quia Andromeda Aethiops est et Angelica Sericana vel Sinica est.

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Monstrum marinum in tabula a pictore Francogallico Ioanne Augusto Dominico Ingres anno 1819 picta.

Multi pictores saeculo septimo decimo atque duodevicesimo sicut Ioannes Augustus Dominicus Ingres, Ludovicus Eduardus Rioult et Arnoldus Boecklin, tabulas de liberatione Angelicae ex Orca pinxerunt. Etiam illustrator Francogallicus Gustavus Doré monstrum pinxit in illustrationibus operis Orlando furioso.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Italice "né forma ha d'animal, se non la testa, c'ha gli occhi e i denti fuor, come di porca." Ludovicus Ariostus, Orlando furioso, 10,100.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bonomo, Dario, L'Orlando furioso nelle sue fonti, Cappelli, 1953.
  • Ferroni, Giulio, Ariosto, Salerni, 2008.
  • Rajna, Pio, Le fonti dell'Orlando furioso, Sansoni, Florentiae, 1876.
  • Zatti, Sergio, Il Furioso fra epos e romanzo, Pacini Fazzi, Luccae, 1990.