Coordinata: 55°40′24″N 37°16′24″E / 55.67333°N 37.27333°E / 55.67333; 37.27333

Orbium

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Orbium
Res apud Vicidata repertae:
Orbium: insigne
Civitas: Russia
Locus: 55°40′24″N 37°16′24″E
Numerus incolarum: 140 537
Zona horaria: UTC+3
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 7.75 chiliometrum quadratum

Coniunctiones urbium

Urbes gemellae: Berdiansk, Kertschia, Kizlyar, Witmundi, Kruševac

Tabula aut despectus

Orbium: situs
Despectus in Orbium

Orbium[1] (Russice Одинцово) est urbs in regione Moscuensi Russiae sita. Incolas 140 537 anno 2018 habet. Suburbium Moscuae est (nunc urbes contextim adiacent).

Historia[recensere | fontem recensere]

Anno 1470 Orbium primo memoratum, solum anno 1957 in numerum urbium inclusum est. De Andrea Ioannis filio Orbo (Russice Андрея Одинца), Demetrii Tanaici socio, qui hanc terram donum cepit, nomen suum habet. Anno 1704 Ecclesia sancti Artemonis Laodicensis aedificata est, cuius cervus in insigni urbis pictus est. Die 1 septembris anni 1812 exercitus Napoleonis in Orbium intravit (Moscua nondum incensa); circa 600 incolas tunc habet. Ferrivia a Moscua in Smolenscum ducens anno 1870 per Orbium transiit. Tunc multi laboratores ferriviae et fabricarum laterum novarum ibi consederunt et Orbium crescebat. Tempore Belli Orbis terrarum posterioris exercitus Germanus in Orbium non intravit, sed prope id in Perchuškovo retentatus est. Orbium caput districtus municipalis est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Alexii Scatebrani Initia eloquentiae Latinae (Солопов А.И. Начала латинской стилистики. М., 2008), p. 453. De одинец, i.e. сирота, orbus.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Orbium spectant.
  • Situs proprius (Russice)