Jump to content

Oratio funebris

E Vicipaedia

Oratio funebris est oratio qua mortuus quidam aut grex mortuorum in publico funere laudatur. Qui mos iam in Graecia antiqua Athenis institutus est ad milites qui bello pro patria ceciderant honorandos. Romae quoque cum homo nobilis obierat, eius filius aut alius ex eius propinquis laudationem e Rostris pronuntiabat. Ita scimus Gaium Iulium Caesarem, cum amitam pro rostris laudaret, originem regiam et divinam gentis suae magnificis verbis extulisse.[1] In Occidente Christiano, ecclesiastici plerumque hoc munere fungebantur, et in Gallia Meldensis episcopus Iacobus Benignus Bossuet in hoc orationis genere maxime claruit.[2] Etenim tales orationes genus litterarum factae sunt. In orbe academico quoque praecessorum defunctorum laudatio haberi solet, quod tamen latiore sensu tantum oratio funebris dici potest.

De genere litterario

[recensere | fontem recensere]

Antiquissimum et nobilissimum exemplum servatum est oratio Periclis eorum honorandorum causa habita qui primo anno belli Peloponnesiaci interierunt, quam Thucydides historicus partim rescriptam Historiis suis inseruit. Deinde fragmentum orationis Gorgiae habemus ad idem bellum pertinens quae tamen fortasse non revera habita tantum demonstrativa est et ad imitationem oratoribus proposita[3]. Aliam sub nomine Lysiae nobis traditam legere possumus virtutem Atheniensium bello Corinthio mortuorum extollens, de vero scriptore inter doctos disputatur[4]. Tum iam quotannis talis oratio in Ceramico habebatur, quocirca Plato parodiam Menexenus inscriptam composuit qua demonstrabat non magni oratoris esse Athenienses coram Atheniensibus laudare[5]: etenim vivos adloquebatur orator quibus mythistoricam Athenarum civitatis historiam delineabat. Demosthenis quoque orationem funebrem habemus ad mortuos Chaeronensis pugnae compositam, siquidem verus auctor est de quo multi dubitaverunt. Postremo habemus Hyperidis laudationem funebrem militum bello Lamiaco occisorum[6]. Quae omnia cum democratia Atheniensi coaeva sunt.

Romani quoque nonnumquam illas orationes funebres in foro habitas propinquorum suorum postea publicabant, ut Quintus Fabius Maximus laudationem filii sui[7]

Temporibus modernis innumera exempla memoranda erant quae non tantum ad bella sed etiam ad feminas et viros nobiles pertinent. Nam traditionem Romanam magis quam traditionem Atheniensem sequebantur. Praeterea Christiana mortis significatio praecepta civica aliquantulum oblitterabat. In Gallia maxime innotuerunt orationes funebres Henriettae Mariae Franciae[8] (1669) et Henriettae Angliae (1670) a Iacobo Benigno Bossuet habitae et litteris mandatae. Alius orator notus qui multas orationes funebres reliquit fuit Valentinus Spiritus Fléchier (1632-1710)[9] necnon Ioannes Baptista Massillon (1663-1742)[10].

Nexus interni

Plura legere si cupis

[recensere | fontem recensere]