Opus tessellatum de Alexandro

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Opus tessellatum de Alexandro

Opus tessellatum de Alexandro,[1] circa annum 100 a.C.n. factum, est opus tessellatum (musivum) Romanum Domi Fauni Pompeiorum inventum.[2] Depingit bellum inter exercitus Alexandri Magni et Darei III, regis Persarum. Est 5.13 metra longum et 2.72 metra latum.[3] Conservatur in Museo nationali archaeologico Neapolitano. Creditur copia esse tabulae pictae Hellenisticae tertii saeculi a.C.n.[4]

Pars operis ubi Alexander pictus est
Totum opus reconstructum

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. European History, Alexander the Great, The Battle of Issus
  3. Honour, H. and J. Fleming, (2009) A World History of Art. 7th edn.
  4. Woodford, Susan. (1982) The Art of Greece and Rome.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad opus tessellatum de Alexandro spectant.