Oppidulum (miasteczko)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nuptiae in miasteczko, pictura Isaaci Asknazii anni 1897

Oppidulum[1] (Polonice miasteczko) est genus loci habitati Regni Poloniae Magnique Ducatus Lituaniae, oppidum parvum, quod Ius Magdeburgense non habebat, sed cuius incolae urbani vel burgenses et non rustici habebantur. Miasto vocabulum Polonum urbs, oppidum significat et miasteczko est vocabulum idem cum suffixo diminutivo. Saepe maxima pars incolarum oppiduli talis Iudaei erant; tunc de oppidulo Iudaeorum vel schtetl[2] dicitur.

Regno Poloniae Magnique Ducatus Lituaniae dissoluto multa miasteczko oppidula in Imperio Russico et postea in Russia, Ucraina. Ruthenia Alba, Lituania manebant. In Russia saeculi XIX interdum statum oppiduli miasteczko[3] et coloniae variis regionibus sitae accipiebantur et nunc (anno 2020) 55 oppidula miasteczko iure in Russia existunt[4]; regio Moscuensis, exempli gratia, tria talia habet et Leninopolitana quattuordecim.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Iudaeogermanice שטעטל‏.
  3. Russice местечко.
  4. Index generum locorum habitatorum Russiae (Russice)

Nexus externi[recensere | fontem recensere]