Roman numeral 10000 CC DD.svg

Opisthocomus hoazin

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hoatzin - Manu NP - Perù 9203 (15525812066).jpg
Opisthocomus hoazin in Viridarro Nationali Peruviae

Classis : Aves 
Infraclassis : Neognathae 
Ordo : Opisthocomiformes 
Familia : Opisthocomidae 
Genus : Opisthocomus 
Illiger, 1811
Species : Opisthocomus hoazin 
(Müller, 1776)
   
Palaeontologia
Miocaeno–Recens
Conservationis status
Synonyma
Phasianus hoazin Müller, 1776

Opisthocomus hoazin est species avium tropicarum familiae Opisthocomidarum. In paludinibus, silvis riparianis, manglibusque Amazoniae et Orinoci in America Australi invenitur. Pullis insigniter sunt ungulae in duobus digitis alarum.

Opisthocomus hoazin[2] est sola species generis Opisthocomi (Graece 'crines postici longi', ad magnam cristam attingens[3]), quod vicissim est solum suae familiae genus. Taxinomicus autem huius familiae status, ab eruditis diu et vehementer disputatus, nondum est certus.[4][5]

Musophagidae, aves ordinis Musophagiformium convergenter evolutae, etiam magnas cristas habentes, sunt arboricolae et herbivorae, quarum pulli etiam ungulis scandentes utuntur.[6]

Opisthocomus hoazin est avis civica Guianae.[7]

Descriptio[recensere | fontem recensere]

Opisthocomus hoazin in Bolivia volare incipit.
Opisthocomus hoazin prope Lacum Sandoval Peruviae.
Grex Opisthocomorum hoazin in Peruvia.
Opisthocomus hoazin in Brasilia.
Pullis nuper ex ovo exclusia sunt ungulae in pollice et digito primo, quibus ramos arborum scandent donec alae sint tam validae ut aves continenter volare possint.[8] Quae ungulae evanescunt antequam avis adultus est.

Opisthocomus hoazin est avis magnitudine phasianinarum, 65 centimetra longi, collo longo et capite parvo. Facies est caerulea sine pinnis, oculis marroninis, et supra caput est crista spicata et rufa. Cauda, longa, fusca, fuliginea, in apice bubalino late finitur. Partes superiores sunt bubalinae obscurae in tegminibus alarum, et bubalinae fasciatae in armis et cervice. Partes inferiores sunt bubalinae, sed crissum (sub cauda) cloacam circumcludit). Pennae primariae, tegmina sub alis, et ilia sunt rufa et castanea clara, sed hoc videri potest plerumque cum alas aperiat. Opisthocomus hoazin'' est herbivorus, qui foliis fruticibusque vescitur.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. IUCN (vide situs scientificos)
  2. Vulgo in multis linguis hoazin et hoatzin tantum, ex linguis indigenarum.
  3. Thomas 1996.
  4. Hughes et Bakre 1999.
  5. Sorenson et al. 2003.
  6. Fain et Houde 2004.
  7. "Guyana National Symbols" .
  8. Parker 1891.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Cisneros-Heredia, Diego F. 2006. "Notes on breeding, behaviour and distribution of some birds in Ecuador." Bulletin of the British Ornithologists' Club 126 (2): 153–64.
  • Fain, Matthew G., et Peter Houde. 2004. "Parallel radiations in the primary clades of birds." Evolution 58 (11): 2558–73. doi:10.1554/04-235. PMID 15612298. PDF.
  • Hughes, Janice M., et Allan J. Baker. 1999. "Phylogenetic Relationships of the Enigmatic Hoatzin (Opisthocomus hoazin) Resolved Using Mitochondrial and Nuclear Gene Sequences." Molecular Biology and Evolution 16 (9): 1300–07. doi:10.1093/oxfordjournals.molbev.a026220. PMID 10486983. Editio interretialis.
  • Parker, W. K. 1891. "On the Morphology of a Reptilian Bird, Opisthocomus hoazin." Transactions of the Zoological Society of London 13 (2): 43–89. doi:10.1111/j.1096-3642.1891.tb00045.x. Editio interretialis.
  • Prum, Richard O., Jacob S. Berv, Alex Dornburg, Daniel J. Field, Jeffrey P. Townsend, Emily Moriarty Lemmon, et Alan R. Lemmon. 2015. "A comprehensive phylogeny of birds (Aves) using targeted next-generation DNA sequencing." Nature 526, no. 7574 (7 Octobris): 569–73. doi:10.1038/nature15697. PMID 26444237.
  • Sorenson, Michael D., Elen Oneal, Jaime García-Moreno, et David P. Mindell. 2003. "More Taxa, More Characters: The Hoatzin Problem Is Still Unresolved." Molecular Biology and Evolution 20 (9): 1484–99. doi:10.1093/molbev/msg157. PMID 12777516. Editio interretialis.
  • Thomas, B. T. 1996. "Family Opisthocomidae (Hoatzins)." In Handbook of the Birds of the World: Volume 3, Hoatzins to Auks, ed. Josep del Hoyo, Jordi Andrew, et Christie Sargatal, 24–32. Barcinonae: Lynx Edicions. ISBN 978-84-87334-20-7.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Opisthocomum hoazin spectant.
Wikidata-logo.svg Situs scientifici:  • ITIS • NCBI • Biodiversity • IUCN Red List • INPN France