Opera Litoris Palmensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Opera Litoris Palmensis (Anglice Palm Beach Opera) est professionalis societas operatica, quae in Kravis Center for the Performing Arts in urbe Litore Palmensi Occidentali et in aliis locis per Floridam Meridianam praecipue operis perfungitur. Anno 1961 nomine Civica Litorum Palmensium Opera condita est. Tempore 20092010, societas Ludovici van Beethoven Symphonia Nona obtulit, Ruth Anna Swenson inter soloistas. Inter operas oblatas plerumque sunt operae ex repertoriis Italico et Francico. Per 45 annos, societas obtulit La bohème octies, La Traviata septies, Rigoletto sexies, Carmen quinquies, sed ex repertorio Germanico solum duas productiones Hänsel und Gretel et unam productionem Fidelio, Der fliegende Holländer, et Tannhäuser. Decennio 199, societas ab Iosepho Conlin ducebatur. Antonius Guadagno erat director a 1984 ad 2002. Brunus Aprea nunc est director artisticus et conductor principalis, et Daniel Biaggi est director generalis.

Nexus extertni[recensere | fontem recensere]

Musica Haec stipula ad musicam spectat. Amplifica, si potes!