Opera (Scappi)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Bartholomaeus Scappi
Editio Operum anno 1622 divulgata

Opera est titulus libri de re coquinaria anno 1570 editi a Bartholomaeo Scappi, coquo paparum Pii IV et Pii V.

Continentur[recensere | fontem recensere]

Titulus completus huius operis ea quae insunt breviter enumerat, ut litteris italicis indicamus:

Opera di M. Bartolomeo Scappi, cuoco secreto di Papa Pio V, divisa in sei libri (Opera magistri Bartholomaei Scappi, coqui privati papae Pii V, in sex libros divisa):

  1. Nel primo si contiene il ragionamento che fa l'autore con Gio. suo discepole (in primo continentur explicationem auctoris discipulo suo Iohanni datam; editionis primae ff. 1-16)
  2. Nel secondo si tratte di diverse vivande di carne, sì di quadrupedi come di volatili (in secundo tractatur de variis victualibus carnium tam quadrupedum quam volatilium; editionis primae ff. 17-102)
  3. Nel terzio si parla della statura e stagione di pesci (in tertio disseritur de natura et temporibus piscium; editionis primae ff. 103-167)
  4. Nel quarto si mostrano le liste del presentar le vivande in tavola cose di grasso come di magro (in quarto monstratur indices inlationis ferculorum tam pinguium quam lenium; editionis primae ff. 168-334)
  5. Nel quinto si contiene l'ordine di far diverse sorti di paste, & altri lavori (in quinto continetur ordo faciendarum variarum pastarum aliaque opera; editionis primae ff. 335-390)
  6. Nel sesto & ultimo libro si ragiona di convalescenti & molte altre sorte di vivande per gli infermi (in sexto ultimo libro explicatur de convalescentibus aliisque multis alimentis ad infirmos convenientibus; editionis primae ff. 391-440)

Editiones et versiones[recensere | fontem recensere]

  • 1570 : Opera di M. Bartolomeo Scappi, cuoco secreto di Papa Pio V. In Venetia: apresso Michele Tramezzino. Textus interretialis Alibi
  • 1622 : Opera di Bartolomeo Scappi, mastro dell'arte del cucinare. In Venetia: per Alessandro de' Vecchi
  • 2008 : The Opera of Bartolomeo Scappi (1570): l'arte et prudenza d'un maestro cuoco. Translated with commentary by Terence Scully. Toronti: University of Toronto Press (Anglice)

Nexus interni

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Ken Albala, "Bartolomeo Scappi" in Alice Arndt, ed., Culinary Biographies. Houston: Yes Press, 2006. ISBN 978-0-9718322-1-3 pp. 333-334
  • Claudio Benporat, "Bartolomeo Scappi, il mistero svelato" in Appunti di gastronomia no. 46 (2005).


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.