Roman numeral 10000 CC DD.svg

Electron

E Vicipaedia
(Redirectum de Onus electronis)
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina particulis elementariis explicat. Si aliud quaeris quod etiam "Electron" appellatur, vide Electron (discretiva).
Electron
Proprietates generales
Definitio Lepton
Compositio minima
Proprietates physicae
Massa 510,998 918 (44) keV.c-2
(9,109 382 6(16)×10-31 kg)
Onus electricum −1,60217653(14)×10-19 C
Onus coloris 0
Volubilitas 1/2
Longaevitas media Stabilis

Electron (-onis, m.)[1] vel electronium[2] in physica particularum elementariarum est particula subatomica signi e sive β, cuius onus electricum est onus unius negativi.[3] Electrones ad primam generationem familiae leptonis pertinent,[4] et plerumque habentur particulae elementariae quia eis non sunt elementa aut substructura nota.[5] Electroni est massa constans quae 1/1836 fere protonis est.[6] Quanticae electronis proprietates intrinsecum momentum angulare (volubilitatem) valoris dimidii numeri integri comprehendunt, unitatibus constantis Planckiani imminuti (ħ) expressas.

Four bolts of lightning strike the ground
Liberatio fulguris plerumque in fluxione electronum consistit.[7]

Electron est fermion ab aequatione Diraciana sive mare Diraciano descripta.

Electron est minimae massae particula quae onus electricum habere potest. Ei onus electricum est –e. Massa electronis est massa protonis divisa in partes circiter 1852.

Plurimi electrones in spatio circum atomi nucleum inveniuntur. Electronum fluxus inter atomos in filis conductoribus est quod fluxionem electricam efficit.

Sicut cum aliis particulis elementariis accidit, electronis massa quam minima est, ita ut electrones simul coniuncti particularum et undarum compartiantur. Quemadmodum mechanica quantica docet.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok. Andra upplagan. Norstedts akademiska förlag, Stockholm, 2009
  2. Reijo Pitkäranta, Lexicon Finnico-Latino-Finnicum. Helsinki: WSOY, 2001
  3. Coff 2010.
  4. Curtis 2003: 74.
  5. Eichten, Peskin, et Peskin 1983: 150.
  6. proton-electron mass ratio. The NIST Reference on Constants, Units, and Uncertainty (2006), National Institute of Standards and Technology.
  7. Rakov et Uman 2007: 4.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Arabatzis, T. 2006. Representing Electrons: A Biographical Approach to Theoretical Entities. Sicagi: University of Chicago Press. ISBN 978-0-226-02421-9.
  • Buchwald, J. Z., et A. Warwick. 2001. Histories of the Electron: The Birth of Microphysics. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. ISBN 978-0-262-52424-7.
  • Coff, Jerry. 2010. What Is An Electron? Universe Today, 10 Septembris. Textus interretialis.
  • Curtis, L. J. 2003. Atomic Structure and Lifetimes: A Conceptual Approach. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-53635-6.
  • Eichten, E. J., M. E. Peskin, et M. Peskin, M. 1983. New Tests for Quark and Lepton Substructure. Physical Review Letters 50(11): 811–814. Bibcode:1983PhRvL..50..811E. doi:10.1103/PhysRevLett.50.811.
  • Rakov, V. A., et M. A. Uman. 2007. Lightning: Physics and Effects. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 978-0-521-03541-5. Textus apud Google.com.
  • Thomson, J. J. 1897. Cathode Rays. Philosophical Magazine 44(269): 293–316. doi:10.1080/14786449708621070.


Particulae elementariae :
Fermiones : Quarcia · Leptones
Leptones : Electrones · Myones · Tauones · Neutrina
Bosones gauge : Photones · Gluones · bosona W+, W- et Z0
Hypotheticae : Graviton · boson Higgsianum
Particulae compositae :
Hadrones : Baryones · Mesones
Baryones : Protones · Neutrones · Hyperones
Mesones : Piones · Kaones