Oncorhynchus clarkii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Trout cutthroat fish oncorhynchus clarkii clarkii.jpg
Oncorhynchus clarkii clarkii, subspecies typica

Classis : Actinopterygii 
Ordo : Salmoniformes 
Familia : Salmonidae 
Genus : Oncorhynchus 
Species : O. clarkii 
Oncorhynchus clarkii 
(Richardson, 1836)[1]  
Subdivisiones: Subspecies
Subspecies

Oncorhynchus clarkii clarkii
O. c. alvordensis
O. c. behnkei
O. c. bouvieri
O. c. henshawi (comminatus)
O. c. lewisi
O. c. macdonaldi
O. c. pleuriticus
O. c. seleniris (comminatus)
O. c. stomias (comminatus)
O. c. utah

O. c. virginalis
Synonyma
previous scientific names

Salmo clarkii (Richardson, 1836) Fario clarkii (Richardson, 1836) Parasalmo clarkii (Richardson, 1836) Salmo clarkii clarkii (Richardson, 1836) Salmo clarki (Richardson, 1836) Salmo clarki clarki (Richardson, 1836) Fario stellatus (Girard, 1856) Salmo stellatus (Girard, 1856) Salar lewisi (Girard, 1856) Salmo lewisi (Girard, 1856) Salmo clarki lewisi (Girard, 1856) Salmo clarkii lewisi (Girard, 1856) Salmo brevicauda (Suckley, 1861) Salmo pleuriticus (Cope, 1872) Salmo purpuratus bouvieri (Jordan & Gilbert, 1883) Salmo clarkii alpestris (Dymond, 1931) Salmo mykiss (non Walbaum, 1792)

Salmo purpuratus (non Pallas, 1814)

Oncorhynchus clarkii seu clarki est species piscis familiae Salmonidarum, indigena fluviorum aquae frigidae Orae Pacificae, montium Saxosorum, Magnique fluviorum systematis Americae septentrionalis. Cognatus est cum alia tructa Pacifica notiori, Oncorhyncho mykiss. Oncorhynchi clarkii sunt grati piscatoribus, praesertim eis, qui muscis piscantur. Vulgo cutthroat trout appellatur, scilicet "tructa iugulata", propter proprium colorem rubrum sub maxilla inferiori. Nomen specificum clarkii datum est in honorem Gulielmi Clark, unius ex ducibus expeditionis Lewis et Clark.

Oncorhynchi clarkii plerumque habitant et ova gignunt in fluviis parvis vel modicis, bene oxygenatis, vadosis, fundis glareosis praeditis. Etiam in lacubus limpidis, frigidis, modiceque altis gignunt. Indigenae sunt amnium alluviorum aut super petram francam fluentium, in fluvios Americae Septentrionalis influentium. Oncorhynchi clarkii vere ova gignunt; possunt per ignorantiam cum Oncorhynchis mykiss copulare, hybridas fertiles Oncorhynchus clarkii x mykiss creantes. Aliquae greges subspeciei maritimae Oncorhynchi clarkii clarkii sunt partim anadromosae.

Plures Oncorhynchi clarkii subspecies hodie comminatae in regionibus natalibus habentur propter habitationis amissionem et invectionem specierum non indigenarum. Duae subspecies, O. c. alvordensis et O. c. macdonaldi, exstinctae ducentur. Onchorhynchi clarkii in vivariis colentur ad numeros in regionibus natalibus restituendos et ad lacus piscibus ad usum piscatorum supplendos. Species et aliqui subspecies sunt pisces publici occidentalium Civitatum Foederatarum civitatum septem.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikispecies-logo.svg Vide Oncorhynchum clarkii apud Vicispecies.
Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Oncorhynchum clarkii spectant.