Omar M. Yaghi

Omar M. Yaghi (natus Philadelphiae in Iordania die 9 Februarii 1965) est chemicus Palaestino-Americano-Iordanicus, natus in familia profugorum Palaestinorum, qui anno 2021 civitatem Arabiae Sauditae adeptus est. Anno 2025, Praemium Nobelianum chemiae accepit, una cum Susumu Kitagawa et Ricardo Robson, ratione studii retium metallo-organicarum.[1]
Alumnus Universitatis Albaniensis (SUNY)? et deinde Universitatis Illinoesiae Urbana-Champaign?, ubi anno 1990 doctoris gradum adeptus est, anno 2012 professor Universitatis Californiensis Berkeleiensis factus est. In Academiam Nationalem Scientiarum Civitatum Foederatarum, Academiam Leopoldinam, et societates aliarum academiarum cooptatus eSt.[2]

Ob philanthropiam notus, et pro iure ad aquam habendam et pro energia durabili militat.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ De Omare M. Yaghi apud nobelprize.org.
- ↑ "Omar M. Yaghi," pagina in interretiali Universitatis Berkeleiensis situ.
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]| Vicimedia Communia plura habent quae ad Omarem M. Yaghi spectant. |
- Yaghi Laboratory, situs interretialis Omaris M. Yaghi et collaboratorum eius (Anglice).