Olympia (Orlando furioso)

E Vicipaedia
Sculptura Bireno atque Olympiae a Ferdinando Tacca annis 1640-1650 circa facta.

Olympia (Italiane Olimpia) est persona in carmine epico Orlando furioso a scriptore Italico Ludovico Ariosto scripto.

Biographia[recensere | fontem recensere]

Olympia a Rolando liberata e monstro marino in tabula a Ludovico Carracci picta.

Olympia comitissa Bataviae atque promissa sponsa Bireno est. Arbante princeps Frisiae eam colit sed Olympia amorem suum recusat, igitur pater Arbante Cimoscus[1] filium in vincula conicit et Batavia invadit. Interfecti cognati Olympiae, Cimoscus Olympia ad nubendum Arbante cogit sed nocte illa Arbante necat, deinde comes palatinus Rolandus, in Batavia perventus, Bireno liberat et Cimoscum interficit. Sed nunc Bireno amore filiae puellae Cimosci capitur et noctu Olympiam in insulam desertam relinquit. Postea insulani insulae Ebudae Olympiam rapiunt et eam nudam apud truncum catenis vinciunt ut victimam Orcae, monstrum marinum quod iam comparuerat in carmine epico, offerant. Sed Rolandus in insulam pervenit et in monstrum impetum facit. Mortuo monstro marino Olympia liberatur et nunc illa principi Oberto amore capta est.

Fortuna[recensere | fontem recensere]

Anno 1685 compositor Italicus Alexander Scarlatti operam musicam Olimpia vendicata composuit et anno 1740 compositor Italicus Ioannes Baptista Pescetti operam Olimpia in Ebuda e libello Pauli Antonii Rolli creavit. Anno 1768 compositor Neapolitanus Ioannes Paisiello operam musicam in tribus actis Olimpia composuit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bonomo, Dario, L'Orlando furioso nelle sue fonti, Cappelli, 1953.
  • Croce, Benedetto, Ariosto, Adelphi Edizioni, Milano, 1991.
  • Ferroni, Giulio, Ariosto, Salerni, 2008.
  • Mac Carthy, Ita, Women and the Making of Poetry in Ariosto's Orlando Furioso, 2007.
  • Rajna, Pio, Le fonti dell'Orlando furioso, Sansoni, Florentiae, 1876.
  • Zatti, Sergio, Il Furioso fra epos e romanzo, Pacini Fazzi, Luccae, 1990.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Olympiam spectant.