Oloris cantus
Oloris cantus[1] sive cygnea cantio[2] est locutio figurata e loco Platonici Phaedonis ducta, ubi Socrates sese cum oloribus, Apollinis avibus, comparat, dicens eos, morte appropinquante, futurorum praescienta a deo donatos, plura atque pulchriora canere,[3] quam in cetera vita quia felicitatem eos opperientem senserunt. Homines econtra quia ipsi mortem reformidant falso putant cycnos vitam finientem ita plorare. Iam Aeschylus eidem fabulae alluserat.[4] An revera olores morientes ita canant alia quaestio: iam Plinius Maior id negabat, e quibusdam experimentis certior factus ut dicebat.[5]
Hodie haec locutio de pulchro opere adhibetur aut alio magno incepto quod artifex quidam, paulo antequam moreretur aut alia de causa artem deponere cogeretur, velut ultimum fulgorem, ut ita dicam, ante noctem profundam effecerit. Ita exempli gratia carminum posthumorum Francisci Schubert collectaneum sub titulo Schwanengesang ("Oloris cantus") publicatum est.
Nexus interni
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- "Der Schwanengesang" - apud: Brockhaus Conversations-Lexikon, tomus 8, Lipsiae 1811, p. 350
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Plinius Maior X.63: olorum morte narratur flebilis cantus
- ↑ Karl Friedrich Wilhelm Wander (ed.): "Schwanengesang" - apud: Deutsches Sprichwörter-Lexikon, tomus 4. Lipsiae 1876, col. 417-418
- ↑ 85a: ᾄδοντες καὶ ἐν τῷ πρόσθεν χρόνῳ, τότε δὴ πλεῖστα καὶ κάλλιστα ᾄδουσι, γεγηθότες ὅτι μέλλουσι παρὰ τὸν θεὸν ἀπιέναι οὗπέρ εἰσι θεράποντες = 'canunt quidem et antea sed tunc plurime et pulcherrime, quia gaudent quod profecturi sint apud deum cuius sunt ministri'.
- ↑ Agamemnon 1443-5: (Clytemnestra de Cassandra:) ἡ δέ τοι κύκνου δίκην // τὸν ὕστατον μέλψασα θανάσιμον γόον // κεῖται = Haec cygni modo ultimum modulata mortalem gemitum iacet.
- ↑ Loc. laud.?