Latinitas bona

Olivia de Havilland

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Olivia de Havilland Insigne Artium Nationale accipit anno 2008, a praeside Georgio W. Bush concessum.
Imago De Havilland partes Melaniae in Gone with the Wind agentis

Olivia de Havilland (die 1 Iulii 1916 nata) est actrix Britanno-Americana, primo partibus puellarum innocentium, deinde partibus maioris momenti nobilis famosissima. Quae, Tokii parentibus Britannis nata, cum Ioanna Fontaine, sorore minore et actrice futura, anno 1919 in Californiam migravit. In pellicula Gone with the Wind (1939) partes Melaniae Hamilton egit, et in octo pelliculis cum Errol Flynn apparuit, quarum notissimae sunt The Adventures of Robin Hood (Facinora praeclara Roberti Hood, 1938), Dodge City (1939), Santa Fe Trail (Iter in Sanctae Fidei fanum, 1940), They Died with Their Boots On (Qui calceati mortui sunt, 1941). Una ex ultimis actoribus est qui in vita ex aetate aurea Ruscisilvensi manent.

De Havilland Praemia Academiae actricis optimae consecuta est ob actionem in pelliculis To Each His Own (Unicuique fatum suum, 1946) et The Heiress (Filia heres, 1949). De Havilland et Fontaine sunt soli eorumdem parentium liberi qui praemium optimorum histrionum acceperint ambi.

Pelliculae selectae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Olivia de Havilland spectant.