Olivarius Mahafaly Solonandrasana

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Olivarius Mahafaly Solonandrasana
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 21 Iunii 1964; Nosy Be
Patria: Madagascaria

Officium

Officium: Prime Minister of Madagascar
Munus: Politicus

Consociatio

Olivarius, vulgo Olivier Mahafaly Solonandrasana (apud Nosy Be natus die 21 Iunii 1964) est politicus Madagascariae.

Alumnus est universitatis Toliarensis et scholae nationalis administrationis Madagascarensis. Ab anno 1989 usque in 1996 praeceptor fuit Toliarae in urbe. Ab anno 1999 usque in 2009 sub-praefectus seu commissarius meruit regionum Nosy Be, Antsiranana, Boeny, Melaky, Toliara. Die 18 Aprilis 2014 minister a rebus internis factus est, primo ministro Jean Ravelonarivo. Ad cuius officium die 10 Aprilis 2016 ipse succedit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]