Olga Desmond

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Olga Desmond
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 2 Novembris 1890; Alienstenium
Obitus: 2 Augusti 1964; Berolinum
Patria: Germania

Officium

Munus: actor, choreographer, ostentatrix, stage actor, film actor
Olga Desmond c 1908.

Olga[1] Desmond (nata nomine Olga Antonie Sellin die 2 Novembris 1890 Alienstenii/Borussia Orientalis, mortua 2 Augusti 1964 Berolini) saltatrix et actrix Theodisca erat.

Vita[recensere | fontem recensere]

Olga iam infans cum parentibus Berolinum movit et in vico Monte Crucis vixit. Arte scaenica studebat atque pictoribus exemplar fuit. Anno 1907 cum aliis artificibus Londinii iter fecit et hoc loco coram publico statuas Graecas antiquas imitata est. Anno 1908 et 1909 Berolini coram publico se praebuit. Quod saepe nuda in spectaculis fuit, etiam parlamentum Borussiae de hac re disputavit. Sequentibus annis ad annum 1914 omni in Germania atque in Imperium Austro-Hungaricum spectacula egit. Anno 1909 possessori magni fundi Hungarico nupsit. Annis 1915 - 1918 in nonnullis pelliculis actrix fuit.

Anno 1917 divortium fecit cum primo marito atque iterum saltatrix in theatris egit. Iterum nupsit, nunc mercatorem vestium. Ad usque 1922 alias saltatrices instiuit, inter eos Hertham Feist et Lolam Bach. Circa nnum 1930 eius gloria paulatim minuebatur. Postquam anno 1933 Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, maritus Olgae Iudaicus in cas´tra carceralia missus est, sed fugere potuit. Olga societatem mariti nunc ducebat. Ad mortem Olga femina purgatoria in Berolini orientali vitam degit.

Pelliculae[recensere | fontem recensere]

  • 1915: Seifenblasen (Lat: Bullae saponis)
  • 1917: Die Grille (Locusta)
  • 1917: Marias Sonntagsgewand (Vestis diei Solis Mariae)
  • 1917: Postkarten-Modell (Exemplar cartarum postalicarum)
  • 1918: Der Mut zur Sünde (Virtus ad Vitium)
  • 1918: Der fliegende Holländer (Volans Hollandicus)
  • 1919: Göttin, Dirne und Weib (Dea, meretrix atque femina)

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Vel rectius Helga.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad Olgam Desmond spectant.