Olaus I Turgonis filius

E Vicipaedia
Wikidata Olaus I Turgonis filius
Res apud Vicidata repertae:
Olaus I Turgonis filius: imago
Nativitas: 963; Norvegia
Obitus: 9 Septembris 1000; Battle of Svolder
Patria: Norvegia

Officium

Munus: Bellator, Monarcha

Familia

Genitores: Tryggve Olafsson; Astrid Eiriksdatter
Coniunx: Geira, Tyra of Denmark
Proles: Tryggvi the Pretender

Olaus I Turgonis filius[1] (Nordice antique Óláfr Tryggvason), etiam Krakaben (Latine Os cornicis) dictus, circa annum 963 natus et anno 1000 mortuus, fuit rex Norvegiae ab anno 995 usque ad mortem.

E domo Harfagerorum, Turgonis Olai filii filius et Haraldi Pulchricomi pronepos, ab Estis piratis nuper natus cum matre raptus est, ubi ut servi sex annos vixerunt; postea Novogardiae et Kioviae apud Vladimirum Magnum educabatur et miles eius erat; necnon Poloniam et Hiberniam visitavit. Cum patriam revertisset, rex Norvegiae a Danis liberatae factus est. Religionem Christianam in patria propagavit (sed divinationem de avibus amabat, unde cognomen accepit).

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexica biographica:  • Большая российская энциклопедия • biography/Olaf-Tryggvason Encyclopædia Britannica • Store norske leksikon