Offensa publica

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est: lemmate paginae nomine congruente; textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; fonte externo certo; nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus.
Plura ... DEENFR

Offensa quaedam publica vocatur, cum iniuriam in rem publicam arguitur quis nefarie intulisse; labefactantem enim rei publicae summam aut dignitatem consilii publici auctorum convellentem pleraeque contra leges habent civitates, poenas statuentes ne quid concitetur tumultus. Liberis autem quae se volunt rebus publicis dissensionis plus est patientia quam quo potestas immoderatior, damnatis unius lege maiestatis alteri liberatoribus vocatis, ex quo intelligitur accusatos alicuius offensae publicae criminis, ictis de sontium transmissione pactionibus, haud saepe tamen aliam in civitatem tradi ingressos profugos.

Crimina offensae publicae[recensere | fontem recensere]