Oeno Insula

E Vicipaedia
(Redirectum de Oeno insula)
Tabula insulae Oeno.
Photographema ex satellite.
Tabula Insularum Pitcairn.

Oeno (a Graeco Oeno[1]) vel Insula Feriarum,[2] est atollum curalii in Oceano Pacifico australi situm, pars Insularum Pitcairn, territorii maritimi Britannici. Atollum in duabus maioribus tribusque minoribus insulis intra fines curalii consistit; quarum area est 0.69 chiliometra quadrata.

Regio Avium Magni Momenti[recensere | fontem recensere]

Insula a BirdLife International agnoscitur regio avium magni momenti,[3] praecipue ob suam coloniam Pterodromarum ultimarum, quae, fere 12 500 pares sustinens, secunda a maxima colonia harum avium in orbe terrarum aestimatur.[4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Oeno fuit nomen navis cetaceae; insulani autem vocabulum modo dicunt Polynesico.
  2. Anglice Holiday Island.
  3. Anglice Important Bird Area.
  4. BirdLife International, "Oeno Island."

Nexus externi[recensere | fontem recensere]