O dimidiate Menander

Latinitas bona
E Vicipaedia

"O Dimidiate Menander" est apostrophe, vel si velis titulus, epigrammatis seu fragmenti cuiusdam a C. Caesare compositi in quo comicum Latinum Terentium post Menandrum ordinat.

Tu quoque, tu in summis, o dimidiate Menander,
Poneris, et merito puri sermonis amator,
Lenibus atque utinam scriptis adiuncta foret vis
Comica ut aequato virtus polleret honore
Cum Graecis, neque hac despectus parte iaceres.
Unum hoc maceror, ac doleo tibi deesse Terenti.

Epigramma verbatim citavit Suetonius in "Vita Terentii" quam in serie vitarum De poetis composuit. Ex eisdem versibus derivant verba saepius a philologis usitata "vis comica"; an autem haec verba coniunctim legenda sint non liquet.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Kenneth M. Abbott, "O Dimidiate Menander: An Echo from a Roman Schoolroom?" in Classical Journal vol. 57 (1962) pp. 241-251
  • Matthias Gelzer, Caesar: Politician and Statesman (Oxonii: Blackwell, 1968) p. 140 n. 1 (Paginae selectae apud Google Books)