O Signor, per cortesia

E Vicipaedia
Iacobus de Benedictis. Paulus Augellus pinxit

O Signor, per cortesia ('O Domine, quaeso') incipit carmen ab Iacobo de Benedictis compositum.

De rebus scriptis[recensere | fontem recensere]

Iacobus, ut se variis malis (lepra, caecitate, paupertate et aliis) afficiat, Deum orat; etiam se moriturum esse vult, a lupo voratum. Ultimo carmine poëta horum causam exponit: morbi et torturae satis non sunt, ut homo poenas luat. quippe cum Christum, Dei filium, crucifixisset.

Quia maxima gravissimaque mala a Jacobo vocata sunt, homines nostro aevo viventes mirantur, sed medio aevo multi bonum et iustum se punire ut se redimant putabant: nam peccatum originale baptismate lavatur, sed non crucifixio Iesu.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Romanus Luperini, Petrus Catadi, Lydia Marchiani, Francus Marchese, il nuovo La scrittura e l'interpretazione,liber I, Palumbo editore, ISBN 978-88-8020-843-3