Nuptiae Macedonum et Persarum (324 a.C.n.)

E Vicipaedia
Alexandri Magni imago ab eruditis Pyrgotele, regis ipsius sculptore, adscripta et fortasse circa 325 a.C.n. facta.

Nuptiae Macedonum et Persarum sive octoginta[1] seu nonaginta[2] sive duo et nonaginta[3] aut etiam centum[4] anno 324 a.C.n. uno quodam die vernali iussu Alexandri Magni ritu Persico[5] celebratae sunt. Cena nuptialis iuxta urbem Susa habita est et a Charete sic descripta:

Chares libro decimo historiae Alexandri ait, sublato Dario, suas amicorumque nuptias eum celebrasse thalamis nonaginta duobus in eodem loco structis ac cenaculo quod lectos centum capere posset. Stragulis nuptialibus, quorum pretium fuerunt argenteae minae viginti, quemque lectum exornatum fuisse, regium vero pedibus insuper aureis. In id convivium etiam privati hospites sunt omnes admissi; ex adverso vero sibi et reliquis sponsis, illius iussu accubuerunt nauticarum et pedestrium copiarum duces reliqui, et legati, et quotquot in aula peregrini versarentur. Exornatum fuit id cenaculum sumptuose et magnifice pannis linteisque magni pretii, sub quibus alia fuerunt purpurea, phoenicea, auroque intexta. Ut autem firmum esset id tabernaculum ac domicilium, columnis, viginti cubitos altis, falciebatur, aureis argenteisve laminis opertis ac gemmatis. Expansa per circuitum erant aulaea pretiosa belluataque tapetia, auro lucentia, auratis argentatisque regulis suspensa. aulae circuitus stadiorum quattuor fuit. Ad tubarum sonos et in illis tum nuptiis cenatum est, et in alias si quando libaret diis, ut in totius exercitus id conspectu fieret. Quinque diebus peractae sunt nuptiae. Ministri fuerunt perquam multi Graeci, Barbari et ex India. Praestigiatores lepidi fuerunt Scymnus Tarentinus, Philistides Syracusius, Heraclitus Mytilenaeus, cum quibus Alexis Tarentinus rhapsodus ingenii dexteritatisque suae specimen exhibuit. Adfuerunt et absque cantu citharam pulsantes Cratinus Methymnaeus, Aristonymus Atheniensis, Athenodorus Teius; cantantes citharam pulsaverunt Heraclitus Tarentinus et Aristocrates Thebanus. Accesserunt qui ad sonos tibiarum canerent Dionysius Heracleotes et Hyperbolus Cyzicenus, tibicines vero qui primum Pythicum cecinerunt, deinde cum choris modulati sunt Timotheus, Phrynichus, Caphisias, Diophantus et Euius Chalcidensis. Iam inde, quos Dionysocolaces nominare solebant, Alexandro colaces nuncupati sunt, ob larga munera quibus ab eo sunt donati, id quod gratum Alexandro fuit. Tragoedias egerunt Thessalus, Athenodorus, Aristocritus; comoedias Lycon, Phormion, Ariston. Adfuit et saltator Phasimelus. Missae tum ad regem coronae partim a legatis, partim a reliquis, talentis decies mille ac quingentis sunt aestimatae (apud Athenaei Deipnosophistas 538b; versio Dalechampii).

Addere oportet verba quae e Duridis Samii historiis citavit Athenaeus:

Sedebant in cenis heroës, non accumbebant: qui mos, ut inquit Duris, etiam interdum servabatur apud Alexandrum regem. Is enim aliquando sex milia ducum sellis aureis et argenteis veste purpurea stratis sedentes ac reclinator convivio excepit (Epitome Deipnosophistarum 17f).[6]

Coniugia nominatim relata[recensere | fontem recensere]

Virorum octo, feminarum sex fontes nomina referunt,[7] videlicet:

Fortuna conubiorum[recensere | fontem recensere]

Maritorum plures aut polygami erant aut polygami postea fiebant. Matrimonium Seleuci et Apamae usque ad huius mortem continuisse censetur: urbes a Seleuco conditae nomen eius commemoraverunt, videlicet Apamea ad Orontem, Apamea ad Euphratem, aliae; una insuper (ad minimum) a filio Antiocho I condita, Apamea ad Maeandrum in Phrygia.

Ptolemaeus iam diu paelicem Thaidem habuit, cui anno fere 323 a.C.n. in matrimonium se iunxit, mox etiam Eurydicae, denuo Berenicae. An Artacamam repudiaverit nescitur. Alexander iam Roxanam in matrimonium duxerat et Barsinam, Artabazi filiam, paelicem habebat. Ille anno insequenti mortuus erit. Ipsa Roxane Statiram Drypetidemque, Hephaestionis uxorem, interfici curavit.[19]

Cratero anno 321 mortuo, Amastris Lysimacho nupsit, qui iam duas vel plures uxores duxerat.[20] Hephaestio eodem anno 324, Eumenes anno 317/316 mortuus erit.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 1.5 1.6 1.7 Arrianus, Anabasis Alexandri 7.4.6
  2. Chares, De rebus Alexandri Magni apud Aeliani Variam historiam 8.7
  3. Chares, De rebus Alexandri Magni apud Athenaei Deipnosophistas 538b
  4. Plutarchus, De Alexandri Magni fortuna aut virtute 1 (7) [329e].
  5. Arrianus, Anabasis Alexandri 7.4.6; Pierre Briant, Alexandre le Grand (4a ed. Lutetiae: Presses Universitaires de France, 1994) p. 114.
  6. "ς῾" = "sex milia". Duris Samius FGrHist 76 F 49.
  7. Van Oppen de Rutter (2014) pp. 25-30
  8. 8.0 8.1 Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 17.107.6
  9. Berve (1926) no. 721, vol. 2 pp. 362-363; Van Oppen de Rutter (2014) nota 8; Carney (1996) p. 578
  10. Arrianus, Anabasis Alexandri 7.4.6
  11. Aristobulus, De rebus Alexandri Magni apud Arriani Anabasin Alexandri 7.4.6; Berve (1926) no. 607, vol. 2 p. 306; Van Oppen de Rutter (2014) nota 9
  12. Berve (1926) no. 290, vol. 2 p. 148
  13. Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 20.107.9
  14. Berve (1926) no. 50, vol. 2 p. 24; Van Oppen de Rutter (2014) nota 22
  15. 15.0 15.1 Plutarchus, Vita Eumenis 1.3
  16. Berve (1926) no. 97, vol. 2 p. 52
  17. Berve (1926) no. 155, vol. 2 pp. 84-85; Van Oppen de Rutter (2014) nota 17
  18. Plutarchus, "Vita Demetrii" 31; Berve (1926) no. 98, vol. 2 p. 52
  19. Elizabeth Donnelly Carney, Women and Monarchy in Macedonia. Norman Oclahomae: University of Oklahoma Press, 2000
  20. Van Oppen de Rutter (2014) p. 36

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Elizabeth Baynham, "Bosworth on Alexander and the Iranians Revisited: Alexander’s Marriages to Persian Brides at Susa: A Study of Arrian, Anabasis 7.4.4–8" in Frances Pownall et al., edd., The courts of Philip II and Alexander the Great (Berolini: De Gruyter, 2022) pp. 149-168
  • Helmut Berve, Das Alexanderreich auf prosopographischer Grundlage (Monaci: Beck, 1926)
  • A. B. Bosworth, "Alexander and the Iranians" in Journal of Hellenic studies" vol. 100 (1980) pp. 1–21
  • A. B. Bosworth, "The impossible dream: W. W. Tarn's Alexander in retrospect" in Ancient Society. Resources For Teachers vol. 13 no. 3 pp. 131–150; reimpr. in Karanos vol. 2 (2019) pp. 77–95
  • P. A. Brunt, "Alexander, Barsine, and Heracles" in Rivista di filologia e di istruzione classica vol. 103 (1975) pp. 22-34
  • Elizabeth Donnelly Carney, "Alexander and Persian Women" in American Journal of Philology vol. 117 (1996) pp. 563-583, vide p. 578 JSTOR
  • James R. Hamilton, "Alexander’s Iranian Policy" in Wolfgang Will, Johannes Heinrichs, edd., Zu Alexander d. Gr.: Festschrift G. Wirth (Amstelodami, 1987) vol. 1 pp. 467–486
  • Franz Hampl, "Alexander der Große und die Beurteilung geschichtlicher Persönlichkeiten in der modernen Historiographie" in La nouvelle Clio vol. 6 (1954) pp. 91-136
  • Waldemar Heckel, The Conquests of Alexander the Great (Cantabrigiae, 2008) pp. 137-141
  • Corinna Hoff, "The Mass Marriage at Susa in 324 BC and the Achaemenid Tradition" in S. Parpóla, R.M. Whiting, edd., Sex and Gender in the Ancient Near East (Helsingiae, 2002) pp. 239-244
  • Sabine Müller, "The female element of the political self-fashioning of the Diadochi: Ptolemy, Seleucus, Lysimachus, and their Iranian wives" in Víctor Alonso Troncoso, Edward M. Anson, edd., After Alexander: The Time of the Diadochi (323-281 BC) (Oxoniae: Oxbow Books, 2013) pp. 199-214
  • Marek Jan Olbrycht, "Alexander the Great at Susa (324 B.C.)" in Cinzia Bearzot, Franca Landucci, edd., Alexander's Legacy. Atti del Convegno Università Cattolica del Sacro Cuore Milano 2015 (Romae 2016) pp. 61–72
  • C. M. Robertson in Journal of Roman Studies vol. 45 (1955) p. 58 ff.
  • W. W. Tarn, "Queen Ptolemais and Apama" in Classical Quarterly (1929) p. 138 ff.
  • W. W. Tarn, Alexander the Great (Cantabrigiae, 1948) vol. 2 p. 333 ff.
  • Fritz Schachermeyr, Alexander der Grosse: Ingenium und Macht (Vindobonae, 1949) p. 398 ff.
  • Branko F. van Oppen de Rutter, "The Susa Marriages: a historiographical note" in Ancient Society vol. 44 (2014) pp. 25-41 JSTOR
  • Ulrich Wilcken, Alexander the Great (Londinii, 1932) p. 208

Nexus interni