Nuptiae Alexandri Epirotae et Cleopatrae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nuptiae Alexandri Epirotae et Cleopatrae, id est Alexandri I regis Epiri et Cleopatrae filiae Philippi II Macedonis, Aegis in Macedonia anno 336 a.C.n. celebratae sunt. Eo die dum nuptias sacrat Philippus necatus est. Res breviter ab Iustino in epitoma historiarum deperditarum Pompei Trogi enarratur, productius a Diodoro Siculo. Iustinus enim:

Interea, dum auxilia a Graecia coeunt, nuptias Cleopatrae filiae et Alexandri, quem regem Epiri fecerat, [Philippus] celebrat. Dies erat pro magnitudine duorum regum, et conlocantis filiam et uxorem ducentis, apparatibus insignis. Sed nec ludorum magnificentia deerat; ad quorum spectaculum Philippus cum sine custodibus corporis medius inter duos Alexandros, filium generumque, contenderet, Pausanias, nobilis ex Macedonibus adulescens, nemini suspectus, occupatis angustiis Philippum in transitu obtruncat diemque laetitiae destinatum foedum luctu funeris facit ... (Iustinus, Epitome Pompei Trogi 9.6.1-4).

Diodorus has res curiosissime narrat, a comissatione pridiana incipiens (Diodorus Siculus, Bibliotheca historica 16.92.5-93.2).


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.