Nunc est bibendum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"Nunc est bibendum" incipit carmen septimum et tricesimum e libro primo carminum Horatii anno 30 a.C.n., quo tempore Cleopatra VII ab Octaviano capta sibi mortem intulit, compositum. Paene velut in palinodia quadam poeta, qui iam anno prius, post pugnam ad Actium commissam, puerum "metire nobis Caecubum"[1] iussit, "nunc" demum, i. e. post mortem fatalis monstri eiusdem carminis[2], sodales his verbis triumphantibus ad pocula vocat.

Locutio[recensere | fontem recensere]

Prima verba "Nunc est bibendum" ad initium carminis Alcaici adnuunt, qui Graece de morte Myrsili monuerat: "Νῦν χρῆ μεθύσθην".[3] Versio Horatiana sicut locutio usurpata est.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Horatius, Epodon 9.35
  2. 37.21
  3. Alcaeus fr. 332 Lobel et Page

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Steele Commager, "Horace, "Carmina" 1.37" in Phoenix vol. 12 (1958) pp. 47-57
  • Michael Hendry, "Three Problems in the Cleopatra Ode" in Classical Journal vol. 88 (1992-1993) pp. 137-146
  • H. T. Karsten, "De Horatii carminibus ad rempublicam et Caesarem pertinentibus" in Mnemosyne n.s. vol. 25 (1897) pp. 237-260
  • J. V. Luce, "Cleopatra as Fatale Monstrum (Horace, Carm. 1. 37. 21)" in Classical Quarterly n.s. vol. 13 (1963) pp. 251-257
  • C. W. Macleod, "Horace and His Lyric Models: A Note on Epode 9 and Odes 1, 37" in Hermes vol. 110 (1982) pp. 371-375
  • Perry D. Westbrook, "Horace's Influence on Shakespeare's Antony and Cleopatra" in PMLA vol. 62 (1947) pp. 392-398

Nexus externi[recensere | fontem recensere]