Nulla dies sine linea

E Vicipaedia

"Nulla dies sine linea" est sententia Apelli, pictori Graeco, adscripta. Locus, qui hic adferri solet, est Plinius, Naturalis historia 35,36,84.

Commentarius philologus[recensere | fontem recensere]

Reapse, quibus verbis usus Apelles hanc sententiam dixerit, nescimus, Graece enim locutus est. Qualem autem elocutionem Latinam animo conceperit Plinius, nescimus. Haec enim loco adlato legimus:

Apelli fuit alioqui perpetua consuetudo numquam tam occupatum diem agendi, ut non lineam ducendo exerceret artem, quod ab eo in proverbium venit.

Plinius, ut videmus, hoc proverbium non profert, neque omnino apud antiquos testata est proverbii forma nulla dies sine linea. Exeunte saeculo XV demum apud Polydorum Vergilium (c. 1470–1555) hunc legimus commentariolum de loco Pliniano:

Nulla dies sit sine linea. Apelli ... perpetua consuetudo fuit numquam tam occupatam diem agendi, ut non lineam ducendo artem exerceret, ex quo natum est proverbium. quum significare volumus non esse frustra terendum tempus: Nulla dies sit sine linea dicimus.[1]

At forma illa celebra nondum apud Polydorum legitur. Decem annis post Publius Faustus Andrelinus (c. 1460-1518) locum Plinianum tractans primus proverbium celeberrimis illis verbis vestivit: Nulla dies sine linea.[2] Faustus etiam numeris elegiacis hoc epigramma exaravit:

Nulla dies sine linea:
Nulla dies abeat quin linea ducta supersit:
Non decet ignavum praeteriisse diem.[3]

Quod epigramma videtur fons et origo proverbii illius celeberrimi esse. In proverbio dies feminini generis exstat, quamquam contra usum classicae Latinitatis est.[4] Hoc ex eo pendere videtur, quod humanistae Plinium edentes eiusmodi manuscriptis confisi sunt, in quae dies feminini generis inrepserat. Itaque Polydorus locum Plinii adferens numquam tam occupatam diem scripsit. Inde ab editionibus a J. Sillig (Hamburgi 1850–1855) et a L. Jahn (Lipsiae 1854–1865) factis hoc loco ex optimis manuscriptis occupatum diem scribitur, quo etiam usus antiquorum restitutus est. Cum proverbium ex hoc loco Pliniano ortus esse videatur humanistarum aetate, non est quod diei genus femininum mireris. Immo Nikitinski opinatur dubium non esse, quin Plinius, si hoc proverbium formasset, nullus dies sine linea scripsisset.[5]

Nota[recensere | fontem recensere]

  1. Polydorus Vergilius, Proverbiorum libellus. Venetiis 1498, fol. 16r. Locus ex Nikitinski (1999: 430) exscriptus.
  2. Publii Fausti Andrelini Epistolae proverbiales. Coloniae 1508. Nikitinski (1999: 430 n. 6).
  3. Publii Fausti Hecatodistichon. Parisiis 1513, fol. 3r. Lineae ex Nikitinski (1999: 431) exscriptae.
  4. "Dies, Tag, kommt als Feminin. nur im Sing. in der Bedeutung Termin, Zeitpunkt vor und ist bei Cicero, Caesar, Livius u.a. mit den Beiwörtern certa, stata, statuta, constituta, praestituta (Liv. 6,4,5) verbunden, ..." (Krebs 1905: 443). Itaque Nikitinski iudicat nullo pacto fieri potuisse, ut Plinius, si hoc proverbio usus esset, "nulla dies sine linea" dixisset.
  5. Nikitinski (1999:431).

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Krebs, Johann Philipp (1905) Antibarbarus der lateinischen Sprache, I. Editio septima a J. Schmalz curata. Basel: Benno Schwabe.
  • Nikitinski, Oleg (1999) Zum Ursprung des Spruches nulla dies sine linea. Rheinisches Museum 142: 430-431.