Nucleus Telluris

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Vide etiam paginam discretivam: Nucleus

Nucleus Telluris[1] est pars Telluris altissima et in medio posita. Sub manteli Telluris iacet. Ligationibus ferri et niccoli compositus esse putatur. 2900 chm sub superficie planetae iacet.

Telluris nucleus duas partes habet: nucleum interiorem solidum, cuius radius circa 1300 chm est, et exteriorem liquidum, cuius crassitudo circa 2200 chm est. Temperatura in superficie nuclei solidi circa 6230±500 K est (5960±500 °C). Densitas in nucleo medio 12,5 t/m, pressio usque ad 3700 milia atm esse possunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]