Nova Russia (confoederatio)

E Vicipaedia
Wikidata Nova Russia (confoederatio)
Res apud Vicidata repertae:
Nova Russia (confoederatio): insigne
Nova Russia (confoederatio): insigne
Nova Russia (confoederatio): vexillum
Nova Russia (confoederatio): vexillum
historical unrecognized state
Locus: 48°0′10″N 37°48′19″E

Forma

Caput: Donetsk, Pratalia

Gestio

confoederatio

Vita

Incolae: 3 000 000
Sermo publicus: Russica, lingua Ucrainica
Moneta: Rubelus Russicus, Hryvnia

Vide etiam paginam discretivam: Nova Russia (discretiva)

Nova Russia (Russice Новороссия, tr. Novorossija; Ucrainice tr. Новоросія Novorosiia) etiam Unio Rerum Publicarum Populorum vel Coniunctae Populorum Res Publicae (Russice Союз народных республик tr. Soyuz narodnykh respublik|sɐˈjuz nɐˈroːdnɨx rʲɪˈspublʲɪk; Ucrainice Союз народних республік tr. Soiuz narodnykh respublik) appellata, fuit confoederatio in Ucraina Orientali a Donetscensi et Luganscensi civitatibus non rite agnitis proposita, in regione Novae Russiae in historicis Europae Orientalis terris sita, quae ambae a separatistis philorussicis continentur.[1]

Notio Novae Russiae in sermone publico anno 2014 orta est, certamine in Ucraina Orientali ineunte. Quae ad Novam Russiam spectabat, ad territorium imperiale in dicionem Russicam post Cosacos Ottomanosque victos redacta, ubi coloni Russici olim deduci excitati erant.[2] Russia hanc notionem pro nova secedentium rerum publicarum Donetscensis Luganscensisque identitate adiuvabat.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. "'Many Russians' fighting in Ukraine". BBC News. 28 Augusti 2014 .
  2. Senkus, Roman (1993). New Russia gubernia. 3 .

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

  • Situs interretialis Novae Russiae proprius. (Russice)