Notes on the State of Virginia

E Vicipaedia
Notes fuit solus magnitudinis usitatae liber a Ieffersonio vivo prolatus.

Notes on the State of Virginia (Annotationes de Civitate Virginia) est liber a Thoma Ieffersonio scriptus annoque 1785 prolatus. Primum textum anno 1781 perfecit, quem amplificavit et renovavit annis 1782 et 1783. Liber ortus est e quaestionibus de Virginia, quas Franciscus Barbé-Marbois, tum secretarius legationis Francicae Philadelphiae missae, in capite ad tempus Coloniarum Foederatarum, anno 1780 quaesiverat.

Hoc opus, lata habitum liber Americanus maximi momenti ante 1800 prolatus,[1][2] est compilatio rerum de civitatis opibus naturalibus et oeconomia, atque argumentum alacre de ingenio bonae societatis, quae quidem credidit Ieffersonius in Virginia reperi poterat. Ieffersonius exposuit cogitationes de separatione ecclesiae et civitatis, rectione constitutionali, coercitione et aequilibritate, et libertate hominum. Copiose scripsit de servitute, difficultatibus miscegenationis, et notione albicolores et nigricolores in societate libera una habitare non posse. Opus primum protulit sine nomine Lutetiae anno 1785, cum munus vicarii commercii pro gubernatione Civitatum Foederatarum sustineret. Ioannes Stockdale primam libri editionem Anglicam Londinii anno 1787 protulit.

Partes[recensere | fontem recensere]

Liber in viginti tres capitula dividitur, quae Ieffersonus Queries ('Quaestiones') appellavit, quorum quodque unicam rem describit.[3]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Bernstein 2004.
  2. Notes on the State of Virginia (1785). . www.encyclopediavirginia.org .
  3. Capitula Anglice scripta: 1, Boundaries of Virginia; 2, Rivers; 3, Sea Ports; 4, Mountains; 5, Cascades; 6, Productions mineral, vegetable and animal; 7, Climate; 8, Population; 9, Military force; 10, Marine force; 11, Aborigines; 12, Counties and towns; 13, Constitution; 14, Laws; 15, Colleges, buildings, and roads; 16, Proceedings as to Tories; 17, Religion; 18, Manners; 19, Manufactures; 20, Subjects of commerce; 21, Weights, Measures and Money; 22, Public revenue and expenses; 23, Histories, memorials, and state-papers.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bernstein, Richard B. 2003. Thomas Jefferson. Novi Eboraci: Oxford University Press. ISBN 9780195181302.
  • Bernstein, Richard B. 2004. The Revolution of Ideas. Oxford University Press. ISBN 9780195143683.
  • Ferguson, Robert A. 1984. Law and Letters in American Culture. Cantabrigiae Massachusettae: Harvard University Press. ISBN 9780674514669.
  • Gish, Dustin, et Daniel Klinghard. 2017. Thomas Jefferson and the Science of Republican Government: A Political Biography of Notes on the State of Virginia. Cambridge University Press.
  • Jefferson, Thomas. 1044. The Life and Selected Writings of Thomas Jefferson. The Modern Library.
  • Jefferson, Thomas. 1984. Thomas Jefferson: Writings: Autobiography / Notes on the State of Virginia / Public and Private Papers / Addresses / Letters. Library of America. ISBN 9780940450165.
  • Kolchin, Peter. 1993. American Slavery, 1619-1877. Novi Eboraci: Hill and Wang.
  • Tucker, David. 2008. Enlightened Republicanism: A Study of Jefferson's Notes on the State of Virginia. Lexington Books. ISBN 9780739117927.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad Notas de Civitate Virginia spectant.