Notae pitmanianae

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pagina in diario Georgii Halliday, notis plerique pitmanianis scripta.
Consonantes notis Pitmanianis scripti.

Notae pitmanianae sunt systema tachygraphicum (vel notarum) ad linguam Anglicam aptissimum, ab Isaaco Pitman Equite (1813–1897) excogitatum annoque 1837 primum prolatum.[1] Quod artificium, sicut plurimae notarum rationes, est systema phoneticum, ubi signa litteras non repraesentant, sed potius sonos, ac verba plerumque scribuntur sicut dicuntur. Anno 1996, notae pitmanianae fuerunt systema notarum populo acceptissimum in Britanniarum Regno, et secundum in Civitatibus Foederatis.[2]

Una ex propriis notarum pitmanianarum proprietatibus est quod non vocales et vocales sonorum pares (sicut /p/ et /b/, vel /t/ et /d/) exprimuntur ab ictibus quae inter se solum crassitudine differunt: itaque ictus tenues sonos "leves" sicut /p/ et /t/, ictus crassi sonos graves sicut /b/ et /d/ exprimunt. Haec tachygraphia instrumentum scribendi requirit quod pressui usoris respondere potest; ergo calami praecipui (acuminibus subtilibus flexibilisque praediti) primum adhibiti sunt, sed penicilli nunc saepius adhibentur.

Nexus interni

Adnotationes[recensere | fontem recensere]

  1. "Preface". Pitman's Shorthand Instructor: A Complete Exposition of Sir Isaac Pitman's System of Shorthand (Second Australian ed.). Melbourne, Victoria, Australia: Sir Isaac Pitman & Sons, Ltd 
  2. Peter T. Daniels, "Shorthand," in The World's Writing Systems, Peter T. Daniels et William Bright (Novi Eboraci: Oxford University Press, 1996, ISBN 0-19-507993-0), 811.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Nexus externi[recensere | fontem recensere]