Jump to content

Nordlandia (Suecia)

E Vicipaedia
(Redirectum de Norlandia)
Wikidata Nordlandia (Suecia)
Res apud Vicidata repertae:
lands of Sweden
Civitas: Suecia
Locus: 63°0′0″N 18°0′0″E

Fines

Territoria finitima: Sueonia

Forma

Area: 261 292 chiliometrum quadratum

Vita

Incolae: 1 175 039

Tabula aut despectus

Nordlandia (Suecia): situs
Nordlandia (Suecia): situs

Nordlandia (sive Norlandia[1] vel Terra Borealis, Suecice: Norrland) est septentrionalissima et maxima superficie trium partium Sueciae (ceterae partes sunt Sueonia atque Gothia). Tradito, novem provincias antiquas complectitur et hodie quinque provincias administrativas constituit[2], cum superficie totali circiter 261 000 km²[3], quae 59 centesimas superficiem Sueciae efficit. Anno 2021, Nordlandia habuit circiter 1 200 000 incolas, vel circiter 11 centesimas totius populationis Sueciae, unde densitas incolarum humilis est, circiter 5 incolarum per km².

Nordlandiae notae sunt montanae eius regiones ad Montes Scandinaviae, vastae silvae et flumina. Haec regio historice magni momenti fuit ad oeconomiam Sueciae, per extractionem ferri, silviculturam, vim aquae et metalla. Hodie Nordlandia plurimum confert ad vim electricam, chartam et cellulam ligneam producendam, necnon ad metalla fodienda. Praeter linguam Suecicam, in regione etiam sermones minoritarii, ut Lingua Samica et Lingua Torniensis, loquuntur.

Provinciae Norlandiae

[recensere | fontem recensere]
  1. Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009.
  2. Edlund, Lars-Erik, red. 1995. Norrländsk Uppslagsbok: ett uppslagsverk på vetenskaplig grund om den norrländska regionen. Band 3. Umeå: Norrlands Universitetsförlag. Pp. 253–324. Libris 1610873. ISBN 91-972484-1-X
  3. https://www.ne.se/uppslagsverk/encyklopedi/l%c3%a5ng/norrland

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Situs geographici et historici: Locus: 63°0′0″N 18°0′0″E OpenStreetMap Store norske Lexikon
Regiones et provinciae antiquae Suecicae
Regiones (landsdelar)

Gothia Norlandia Sueonia

Provinciae antiquae (landskap)

Angermannia Bahusiana Blekingia Botnia occidentalis Botnia septentrionalis Dalecarlia Dalia Gestricia Gothia occidentalis Gothlandia Hallandia Helsingia Herdalia Iemtia Lapponia Medelpadia Nericia Olandia Gothia orientalis Scania Smolandia Sudermannia Uplandia Varmelandia Vestmannia