Norbertus Barthle

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Norbertus (Theod. Norbert) Barthle (natus die 1 Februarii 1952 Gamundiae) rerum politicarum peritus Germanicus factionis CDU est.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Schola finita Barthle anno 1972 testimonium maturitatis accepit, militavit conscriptus et deinde Tubingae litteris Theodiscis, arti athleticae atque philosophiae studebat, ut magister fieret. Anno 1979 primam, anno 1981 secundam probationem accepit. Deinde in urbe patria magister gymnasii opus dedit. Ab anno 1990 in administerio Badeniae-Virtembergiae scholarum minister publicus fuit.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Barthle, qui a anno 1990 sodalis Factionis Christianae Democraticae est, anno 1998 primo legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est et hunc honorem ad hunc diem tenet.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]