Noradrenalina
| Cognitores | |
|---|---|
| ChemSpider | 388394 |
| PubChem | 439260 |
| DrugBank | DB00368 |
| Natura chemica | |
| Formula summarum | C 8H 11NO 3 |
| Massa molaris | 169.180 g/mol |
Noradrenalina seu norepinephrina est substantia, quae signa per nervos transmittit atque hormon, quod glandulae adrenales effundunt. Noradrenalina arterias adstringit et ita pressionem sanguinis auget.
Natura chemica
[recensere | fontem recensere]Nomen chemicum (IUPAC) est 4-(2-amino-1-hydroxy-aethylo)-benzino-1,2-diolum. Simul est catecholamina, quare noradrenalinae greges et catecholi et amini insunt.
- Phenyl-aethyl-aminum
Biochemia
[recensere | fontem recensere]

Noradrenalina enzymi ope dopamini beta-hydroxylasis e dopamino generatur.
De neurotransmissore
[recensere | fontem recensere]In cerebro neura loci caerulei noradrenalina utuntur ad signa in partem anteriorem cerebri mittenda ubi inter alia somnum et vigilantiam, mentis intentionem et cibi usum impellunt. Imprimis tamen in synapsibus postgangliaribus partis sympathicae systematis nervosi autonomi invenitur noradrenalina ubi praecipuus neurotransmissor iussa ad peripheriam corporis mittit. Synapses chemicae quae noradrenalina aut adrelina utuntur adrenergicae dicuntur.
Postquam generata est noradrenalina in vesiculas synapticas per transportatores VMAT (Vesicularis MonoAmini Transportator) cumulatur. Postquam receptoria cellulae postsynapticae excitavit celeriter e rima synaptica noradrenalina praesynapticis cellulis reciperatur per transportatores NET dictos (NorEpinephrinae Transportator). Amphetamina quoque hoc receptorio ligantur, quod eorum effectus excitatorios explanat. Ut in dopamina degradatio noradrenalinae per enzyma MAO et COMT fit.
In synapsibus adrenergicis receptoria postsynaptica omnia sunt metabotropa et per proteinam G vias enzymaticas movent. Distinguuntur receptoria alpha (duo typi) et beta (tres typi). Receptoria alpha depolarizationem lentam (tensio electrica transmembranea minuitur) gignunt; receptoria beta vero hyperpolarizationem lentam (tensio augetur): ambo ad hoc canalibus potassii utuntur. Itaque receptoria illa sive α-adrenergica sive β-adrenergica dicuntur.
Antagonistae beta receptoriorum ut propanolol sunt medicamenta in cardiologia et adversus hypertensionem adhibita quia systema sympathicum inhibent.
Plura legere si cupis
[recensere | fontem recensere]- Wenqi Deng, Yujing Feng, Chi Yuan Henry Zhai. "Investigation of epinephrine molecule and its synthesis", Theoretical and Natural Science, 2023: 296-302
- Giselle Fernandes, Ruby Lam, Jiho Park, Gabrielle T Drummond, Mriganka Sur. "Noradrenaline Regulation of Brain-Body Communication", Adv Exp Med Biol., 2025, 1477: 35–61
- Selin Guncu, La place de l’adrénaline et de la noradrénaline: de l’organisation générale du système nerveux à la thérapeutique associée, Pictavii, 2022. (Dissertatio academica).
- Yadollah Ranjbar-Slamloo et Zeinab Fazlali. "Dopamine and Noradrenaline in the Brain; Overlapping or Dissociate Functions?", Front. Mol. Neurosci., 2019
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]- Vicimedia communia plura habent quae ad noradrenalinam spectant
- Inventio noradrenalinae in urina