Cognomentum Sinicum

E Vicipaedia
(Redirectum de Nomen comitatis)
Mandarinice traditionalis (表) 字, pinyin (biǎo)  ; Wade-Giles (piao)-tzu ; kanji 字 ; hiragana あざな ; hangul 자 ; hanja 字.

Cognomentum[1] (Mandarinicezi) est nomen proprium adulto tributum praeter eius nomen datum.[2] Hic usus traditionalis in culturis Asiae Orientalis est, inter quas culturae Sinae, Iaponiae, Coreae, Vietnamiae.[3]

Olim in Sinis, zi pro maris nomine dato substituerit cum viginti annos habuerit, signum maturitatis et observantiae. Dari poterat a parentibus vel primo magistro personali primo die scholae familiaris.

Cognomentum non cum nomine artis (號 hào, Hangul 호) confundendum est, alio vocabulo saepe pro altero nomine in contextu culturae Asianae nominato. Nomen artis usitate cum arte consociatur et potius nomen litterarum vel pseudonymum est quod nomine comitatis subitarium est.

Coniunctio saepe inter hominis et míng videri potest in nomine Chiang Kai-shek (蔣介石), cuius ming fuit Zhōngzhèng (中正,romanizatum Chung-cheng) et zi fuit Jieshi (介石,romanizatum Kai-shek). Ergo 蔣中正 (Chiang Chung-cheng) vocari solebat.

Exempla[recensere | fontem recensere]

Sinicis litteris Nomen gentilicium Praenomen Cognomentum Appellatio (si exstat)
Laozi (Laocius) 老子 Li 李 Er 耳 Boyang 伯陽
Kongzi (Confucius) 孔子 Kong 孔 Qiu 丘 Zhongni 仲尼
Sunzi (Suncius) 孫子 Sun 孫 Wu 武 Changqing 長卿
Cao Cao 曹操 Cao 曹 Cao 操 Mengde 孟德
Liu Bei 劉備 Liu 劉 Bei 備 Xuande 玄德
Zhuge Liang 諸葛亮 Zhuge 諸葛 Liang 亮 Kongming 孔明
Li Bai 李白 Li 李 Bai 白 Taibai 太白 Qinglian Jushi 青蓮居士
Su Dongpo 蘇東坡 Su 蘇 Shi 軾 Zizhan 子瞻 Dongpo Jushi 東坡居士
Yue Fei 岳飛 Yue 岳 Fei 飛 Pengju 鵬舉
Liu Ji 劉基 Liu 劉 Ji 基 Bowen 伯溫
Tang Yin 唐寅 Tang 唐 Yin 寅 Bohu 伯虎 Liuru Jushi 六如居士
Taohua'anzhu 桃花庵主
et ceterae
Mao Zedong 毛澤東 Mao 毛 Zedong 澤東 Runzhi 潤之
Chiang Kai-shek 蔣介石 Jiang 蔣 Jieshi 介石 Zhongzheng 中正

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Philippus Couplet et al., Confucius Sinarum philosophus (1687), p. cxvii
  2. Origins of Chinese Names 2007: 142. ISBN 9812294627.
  3. Names of Persons and Titles of Rulers.