Latinitas bona

Nisus et Euryalus

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nisus moriens et super corpus Euryali cadens a Ioanne Baptista Roman sculptus (1822-1827. Museum Lupariense, Lutetiae).

In Aeneide Nisus et Euryalus sunt duo Troiani Aeneam ab Ilio usque in Italiam secuti. Insigni amicitia mutua coniunctissimi sunt, ita ut in litteris exemplar virilis amicitiae facti sint. Licet etiam dubitari an non potius amantes fuerint, cum Euryalus, formosus adulescentulus sit, Nisus vero, filius Hyrtaci, iam aliquanto maior natu.

In quinto libro, cum Aeneas ludos solemnes Manibus patris Anchisae instituisset, ambo Nisus et Euryalus certamen cursus inierunt. Iam velocissimus Nisus ad metam perventurus primus erat, cum in fimo bubulo lapsus cecidit. Sed humi ita de consilio volvitur, ut proximum competitorem sternat. Sic victoriam Euryalo suo praebet! Arrisit benignus Aeneas et praemia omnibus dedit.

Nisus Volcentem interfecit: Aen. 9.440-443.

Libro nono, cum Aeneas ad Evandrum et Etruscos profectus esset et castra Troianorum a Turno et Rutulis obsiderentur, Nisus et Euryalus Dardaniorum principes in consilio adierunt pollicentes sese, per castra hostium perrumpentes, Aeneam accire et de periculo suorum certiorem facere posse. Tantam virtutem in adulescentulo mirati ductores Troiani lacrimas effuderunt et maxima praemia promiserunt. Itaque duo amici simul euntes magnam caedem de hostibus vino somnoque obrutis perfecerunt et iam elapsi hostium castris iter per silvam faciebant, cum Euryalum nimia praeda onustum et tardius ingredientem turma equitum Latinorum circumvenit et cepit. Quod videns Nisus amicum liberare conatus est, et, frondibus arborum tectus, duos hostes sagittis suis confixit. Latini circumspexerunt nec quemquam cernere potuerunt. Tum eorum dux, comitum mortis vindicandae causa, gladio arrepto, in Euryalum ruit. Hoc non potuit perferre Nisus: e silva prodiit et clamavit se, se potius necaret non carum Euryalum. Nihilominus Euryalus iugulatus est. Tum dolore amens factus Nisus in ducem hostium ruit atque eum occidit dum ipse plurimis vulneribus confectus in corpus amici sui moriens labitur. Postea Rutuli capita eorum longis hastis affixerunt atque sub moenibus Troianis ostentaverunt.

Multis dotibus Euryalum Vergilius lectoribus suis conciliavit, iuventute, fortitudine, gloriae cupidine, pietate erga matrem; at Nisum amor Euryali maxime commendat, quem cariorem ipsa vita habuit. Hoc velut epitaphium amicis poeta dedicavit:

Fortunati ambo! si quid mea carmina possunt,
nulla dies umquam memori vos eximet aevo,
dum domus Aeneae Capitoli immobile saxum
accolet imperiumque pater Romanus habebit.'' (Aen. 9.446-449)

Historia apud posteros[recensere | fontem recensere]

Dantes Alagherius in Inferno, parte prima Divinae Comoediae, Nisum et Euryalum nominat, una cum Turno et Camilla (1.106-108).

Saeculo septimo decimo, Ioannes Miltonus Nisum et Euryalum tractabat in parvo carmine (fortasse fragmento modo), anno 1874 invento: verba eius sunt "audax Euryalus" et "impiger Nisus."

Compositor Italicus Domenicus Mazzotti de Nisi et Euryali historia tractat in dialogo musicali cuius titulus est Nisus et Euryalus, anno 1969 edito. Americanus Jack Curtis Dubowsky opusculum duorum clavilium eiusdem tituli anno 2000 scripsit.

Plures scriptores nominibus Nisi Euryalique usi sunt ut lectorem huius historiae commonefaciant. Euryalus est nomen amatoris in Historia de duobus amantibus, quam anno 1444 Aeneas Silvius Piccolomini scripsit. Parva fabula scaenica francogallica Nisus et Euryale, comédie-vaudeville (sc. latine "De Niso et Euryalo, comoedia cum musica") Lutetiae anno 1850 acta est; duo milites francogallici cognomina "Nisum et Euryalum" habent quod amicissimi sunt. Feminam eandem amant; tandem, eam in amicitiam accipiunt. Auctores fabulae sunt Léon Battu et Eugène Bercioux.

Fontes[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Estudios virgilianos: homenaje de la Compañía de Jesús en el Ecuador al poeta latino en el bimilenario de su nacimiento. Quito: Editorial equatoriana, 1931.
  • Martyn, John R. C. Cicero and Virgil. Studies in Honour of Harold Hunt. Amstelodami: Hakkert, 1972. ISBN 9025606180
  • Petrini, Mark. The Child and the Hero: Coming of Age in Catullus and Vergil. Ann Arbor: University of Michigan Press, 1997. ISBN 0472104608