Nini mythistoria

E Vicipaedia

Nini mythistoria,[1] vel Nini Semiramidisque mythistoria, est mythistoria Graeca antiqua.

Origines[recensere | fontem recensere]

Primum opus Graecum est quod proprio sensu mythistoria habeatur. Cuius operis nihil nisi perpauca fragmenta papyracea adhuc manent, quae Berolini conservantur. Inventor huius operis, quod et recognovit et interpretavit, fuit Udalricus Wilcken,[2] saeculo XIX exeunte. Manuscriptum esse primi saeculi p.C.n. constat. Potest fieri ut, opera tessellata, in villa quadam Antiochae ab archaeologis nuper inventa, elementa huius fabulae depingant.[3]

Fabula[recensere | fontem recensere]

Fabula vitam cuiusdam Nini regis septemdecim annorum, conditoris regni Assyrici tractat, qui cognatam Semiramidem, puellam quattuordecim annorum, adamat.

In duobus reliquis fragmentis, leguntur amores amarosae duorum cognatorum, ab earum initio. Ninus Derceiae, Semiramidis matri et suae amitae, veritatem fatetur et ei promittit, se Semiramidem ducturum esse post bellum confectum dum virgo quoque, metu pudoreque coacta, veritatem Tambae fatetur. Postea conveniunt duae feminae ut de re loquantur et fortasse diem matrimonii post bellum confectum statuunt. Discedit Ninus ad exercitum patris ducendum, sed naufragium, quod eum omnibus commodis deprivatum relinquit, vix evadit. Desunt cetera.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones criticae:

  • Edmonds, John Maxwell (1916). Daphnis & Chloe, by Longus; The Love Romances of Parthenius and Other Fragments. Loeb Classical Library. Cambridge, Massachusetts: Harvard University Press. ISBN 0-674-99076-5. Cum anglica interpetatione Georgii Thornley, emendata.
  • López-Martínez, María P., Fragmentos papiráceos de novela griega, thesis apud Universitatem Lucenti habita [1].
  • Billault, Alain, Les personnages du Roman de Ninos,Publications de la Maison de l'Orient et de la Méditerranée, vol. 29,2001, [2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Ulrich Wilcken, Ein neuer griechischer Roman, Hermes, vol. XXVIII, 1893, quod legi potest apud archive.org
  3. Haec vide apud Museum artium Universitatis Princetoniensis