Nihilismus moralis

E Vicipaedia

Nihilismus moralis, etiam nihilismus ethicus appellatus, est opinio meta-ethica quae dicit nihil per se esse morale aut immorale. Exempli gratia, nihilista moralis dicere potest hominem necare, quacumque de causa, nec binum nec malum per se esse. Nihilistae morales moralitatem putant esse rem confictam, multarum regularum et commendationum silvam, quae utilitatem vel commodum aliquod psychologicum, sociale, vel oeconomicum assectatoribus praebere potest, sed alioquin veritatem universalem vel etiam cum ceteris comparatam ullo sensu caret.[1]

Distinguitur nihilismus moralis a relativismo morali, qui dicit actiones veras aut falsas cum quadam cultura aut homine coniunctas esse posse, atque ab universalismo morali, qui dicit actiones veras aut falsas unocuique et ubique esse posse. Hactenus quod sola dicta vera nosci possunt, nihilismus moralis in se scepticismum moralem habet.

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Landau 2010:292.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Garner, Richard T. 1994. Beyond Morality. Philadelphiae: Temple University Press.
  • Garner, Richard T., et Bernard Rosen. 1967. Moral Philosophy: A Systematic Introduction to Normative Ethics and Meta-ethics. Novi Eboraci: Macmillan.
  • Joyce, Richard. 2001. The Myth of Morality. Cantabrigiae: Cambridge University Press.
  • Joyce, Richard. 2016. Essays in moral skepticism. Novi Eboraci: Oxford University, 2016. ISBN 9780198754879.
  • Landau, Russ Shafer. 2010. The Fundamentals of ethics. Oxoniae: Oxford University Press. ISBN 9780195320862.
  • Mackie, J. L. 1977. Ethics: Inventing Right and Wrong. Penguin.
  • Shafer-Landau, Russ. 2003. Whatever Happened to Good and Evil? Oxoniae: Oxford University Press.
  • Shafer-Landau, Russ, et Terence Cuneo, eds. 2007. Foundations of Ethics. Blackwell Publishing Ltd.
  • Sinnott-Armstrong, Walter. 2006a. Moral Skepticism. The Stanford Encyclopedia of Philosophy, ed. Edward N. Zalta. Nexus interretialis.
  • Sinnott-Armstrong, Walter. 2006b. Moral Skepticisms. Oxoniae: Oxford University Press.
  • van Roojen, Mark. 2004. Moral Cognitivism vs. Non-Cognitivism. The Stanford Encyclopedia of Philosophy, ed. Edward N. Zalta. Nexus interretialis.