Nida

E Vicipaedia
Locatio castellorum et suburbii
Puteus Romanus
Destructio oppidi quae fuit saeculo XX in tabula descripta. Nida saeculo XIX vocabatur „teutsches Pompeji“ seu "Pompeii Theodisci".

Nida fuit in imperio Romano caput Civitatis Taunensium. Primum Romani ibi fuerunt aetate Vespasiani annis ab 69 usque ad 79. Romani reliquerunt oppidum circa annum 260. Oppidi reliqua destructa sunt cum suburbia Francofurtensia saeculo XX exstructa sunt quae vocantur vulgo Siedlung Römerstadt et Frankfurt-Nordweststadt sive suburbium boreo-occidentale Francofurtense. Oppidi nomen verisimiliter originem habet in nomine fluvii propinqui cuius nomen est Nidaha.