Nicomachus (mathematicus)

E Vicipaedia

Vide etiam paginam fere homonymam: Nicomachus (scriptor ficticius)

Nicomachus (Graece Νικόμαχος, natus c. 60; mortuus 120) fuit mathematicus maximi momenti antiquitatis classicae, qui imprimis operibus Introductione Arithmetica (Arithmetike eisagoge) et Libello Harmoniarum Graece conscripta innotuit. Natus est Gerasae in Syriae provincia Romana (hodie Ierash Iordaniae). Doctrinae Aristotelis sectator fuit atque Neopythagoreanismi cum libro de proprietatibus numerorum composuit.

Vita[recensere | fontem recensere]

Pauca de vita Nicomachi nobis tradita sunt praeter eum Gerasae natum atque Pythagoreanismi sectatorum fuisse, quod propter consuetudinem eius numeris potestatem mysthicam attribuendi suspicatur. Aetas ferme qua vixit (c. 100 p.C.n.) existimari potest cum Thrasylli in libro suo Libellum Harmonicarum mentionem fecit atque cum opus suum Introductio ad Arithmeticam videlicet medio 2. saeculo ab Apuleio Latine versum est. Libellum Harmonicarum matronae nobili loco natae dicatum esse apparet cui illa rogante opus dedicavit. Etiam se profundum opus confecturum in animo habere neque sibi satis otii esse itinerum saepe faciendorum causa professus est.

Opera[recensere | fontem recensere]

Introductio Arithmetica[recensere | fontem recensere]

Introductio Arithmetica (Graece Ἀριθμητικὴ εἰσαγωγή) est minus opus de arithmetica suum. Nicomachus cum esset Neopythagoreanus proprietatibus mysthicis magis quam mathematicis inveniendis operam dedit. Ex opere suo scimus illum inter numerum divinum, i.e. quidam numerus immaterialis atque fictus, et numeros res materiales dimetientes, quos numeros scientificos distinguisse. Certos numeros, imprimis Numeros primos et perfectos numeros tractavit, immo argumentus est arithmeticae primum locum ante (musicam, geometriam atque astronomiam tribuendum esse). Boethii opus De institutione arithmetica magna ex parte ex operis eius sumptum est.

Libellum Harmonicarum[recensere | fontem recensere]

Libellum Harmonicarum (Graece Ἐγχειρίδιον ἁρμονικῆς) est primum opus theoriam musicae tractans ex temporibus Aristoxeni atque Euclidis. Antiquissimam relationem adhuc exstantem inventionis Pythagorae tabernam cuiusdam fabri exituri, i.e. ascensum sonorum per rationem numerorum determinatum esse, continet. Nicomachus praeterea primus de nexu musicae atque ordo universii utens"Musica universali" narravit. In disputationibus suis etiam instrumenta musica aetatis suae descripsit.

Opera deperdita[recensere | fontem recensere]

  • Ars Arithmeticae (Graece Τέχνη ἀριθμητική), opus maius arithmeticae dicatum, cuius Photius mentionem fecit.
  • Introductio ad Geometriam, memorata a Nicomacho in aliis scriptis suis.
  • Theologia Arithmeticae (Graece Θεολογούμενα ἀριθμητικῆς), de potestate mythica numerorum.
  • Vita Pythagorae, inter maximos fontes a Porphyrio atque Iamblicho adhibitos in Vita Pythagorae componienda.
  • Collectio dogmatum Pythagoreanorum, cuius Iamblichus commemoravit.
  • De caeremoniis Aegyptiis (Graece Περὶ ἑορτῶν Αἰγυπτίων), cuius mentionem fecit Athenaeus, sed Nichomachum auctorem eius esse dubium est.