Nicolaus de Luna

E Vicipaedia
Wikidata Nicolaus de Luna
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 1300s; Luna
Obitus: 26 Martii 1371; Ratisbona

Memoria

Sepultura: Bavaria

Nicolaus de Luna (Bohemice Mikuláš z Loun; Theodisce Nikolaus von Laun; natus Lunae circa annum 1300; mortuus Ratisbonae die 26 Martii 1371) fuit theologus Bohemicus, praepositus ordinis eremitarum sancti Augustini, professor Universitatis Pragensis et episcopus auxiliaris Ratisbonensis.[1]

Vita[recensere | fontem recensere]

Nicolaus natus est verisimiliter Lunae in regno Bohemiae. Ab anno 1334 erat studii generalis ordinis sancti Augustini apud S. Thomam Pragensis lector. Inter annos 1340–1343 et 1344–1345 praepositus provinciae Bavariae sui ordinis. Erat ex primis professoribus theologie Universitatis Pragensis. Anno 1362 factus est episcopus auxiliaris Ratisbonensis. Erat amicus Iohannis Noviforensis, cancellarii imperatoris Caroli IV et celeber eloquensque praedicator. Praedicavit, quando Arnestus de Pardubic factus est archiepiscopus Pragensis anno 1344 (De pallio archiepiscopis Arnesti) et notus est etiam sermo eius in die coronationis Caroli IV in regem Bohemiae die 2 Septembris 1347 in ecclesia cathedrali Pragensi factus (incipit Eris corona gloriae).[2]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pavel SPUNAR, Repertorium auctorum Bohemorum provectum idearum post Universitatem Pragensem conditam illustrans, tomus I, Academia scientiarum Poloniae 1985, p. 35-36.
  2. Idem.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Lexica biographica:  • Deutsche Biographie