Nicolaus Todorov

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere

Nicolaus Todorov Todorov (Bulgarice Николай Тодоров Тодоров, natus die 6 Iunii 1921 in oppido Odesso, mortuus die 27 Augusti 2003 Serdicae) rerum politicarum peritus Bulgaricus erat.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Post scholam finitam Todorov, qui in tempore Bello Orbis Terrarum II propter sententias antifaschisticas incarceratus erat, primo ad annum 1947 medicinae, deinde ad annum 1951 historiae studium in Universitate Serdicensi absolvit. Deinde praesertim historicus operam dedit: Institutum Studiorum Balcanicorum condidit et annis 1964 - 1988 eius praeses fuit. Sed annis 1978 - 1983 etiam legatus Bulgariae Athenis fuit, ut antea (annis 1972 - 1976) et ad UNESCO legatus missus erat.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Anno 1990 - 1991, postquam dictatura Communistica abolita est, legatus ad parlamentum Bulgariae erat atque, quod etiam praeses parlamentum tum erat, diebus 17 Iulii ad usque 1 Augusti pro tempore Praeses Bulgariae.

Familia[recensere | fontem recensere]

Maritus erat atque tres liberos habuit, inter eas Maria Todorova, quae ut pater rebus gestis operam dat.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]