Nicolaus Černych

Latinitas nondum censa
E Vicipaedia
Wikidata Nicolaus Černych
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 6 Octobris 1931; Usman
Obitus: 25 Maii 2004; Moscua
Patria: Unio Sovietica, Ucraina

Familia

Coniunx: Ludmila Černych
Proles: Margarita Chernyj, Iaronika Tchernykh

Nicolaus Stephani filius Černych (Russice Николай Степанович Черных, tr. Nikolaj Stepanovič Černych; Ucrainice Микола Степанович Черних, tr. Mykola Stepanovyč Černych; 6 Octobris 193126 Maii 2004) fuit astronomus Russicus Sovieticus et Ucrainicus.

In oppido Usman' nunc regionis Aquitilietanae Russiae natus, anno 1941 cum familia sua in regionem Ircutensem movit ubi alumnus fuit facultatis physico-mathematicae Instituti Paedagogici Ircutensis (nunc in Universitatem Ircutensem inclusi), annis a 1954 ad 1959 ibi studens (et dein in honorem instituti asteroidem 2585 Irpedina, quam anno 1979 invenit, nomen dedit). Anno 1957 autem Ludmilam uxorem duxit, postquam eacum ad finem vitae suae collaboravit, annis ab 1958 ad 1961 in laboratorio temporis et frequentiae Ircutensi et ab anno 1963 in Observatorio Astrophysico Crimaeae operi favens. Peritus fuit astronometriae et dynamicae corporum minorum systematis solaris. Asteroides 6619 Kolya (Kolya est forma diminutiva Russica nominis Nicolai), a Ludmila Černych inventa, in eius honorem nomen obtinuit. Asteroides 2325 Chernykh autem ex Nicolao et Ludmila Černych (translitteratione alia, Chernykh) nominatus est.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]