Nicolaus Restif de la Bretonne
Res apud Vicidata repertae:

Nicolaus Restif de la Bretonne, nomine nativo Nicolas-Edme Restif sed multo saepius Restif de la Bretonne sine pluribus nuncupatus (die 23 Octobris 1734 Autessioduri natus; Lutetiae mortuus die 3 Februarii 1806) fuit scriptor Francogallicus. Vitam Parisiensem ante res novas et postea stylo sympathetico delineavit; libros mira rapiditate composuit suaque manu impressit. Pornographus fuit binis sensibus: scripsit enim de re veneria et de vita scortorum. Amicus erat Grimod de la Reynière, inimicus marchionis de Sade.
Nexus externi[recensere | fontem recensere]
![]() |
Lexica biographica: • Большая российская энциклопедия • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon |
- Pretiosa apud DDB
- L'Anti-Justine, mythistoria in versione Theodisca
- Opera apud Projekt-Gutenberg