Nicolaus Pilgramensis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Nulla Vicipaediae Latinae pagina huc annectitur.
Quaesumus in alias commentationes addas nexus ad hanc paginam relatos. Quo facto hanc formulam delere licet.
Interpretationes vernaculae

Nicolaus Pilgramensis seu Nicolaus de Pilgram (Bohemice: Mikuláš z Pelhřimova) dictus Biskupec (natus circa annum 1385 in Pelhřimov – obiit circa annum 1460 in Poděbrady) fuit presbyter et scriptor Bohemicus et etiam "episcopus" Hussiticus.

Vita[recensere | fontem recensere]

Anno 1409 baccalaureus artium factus est in Universitate Pragensi et anno 1411 socius collegii Hedwigis reginae Pragae. Deinde factus est plebanus in Kondrac et Pisek. Anno 1420 factus est senior secerdotum et "episcopus" (biskupec) Thaboriensium. Anno 1432 interfuit colloquio Egrensi et deinde fuit orator Hussitarum in concilio Basiliensi. Post victoriam factionis Pragensium nec non cladem civitatis Thabor anno 1452 incarceratus est. Obiit circa annum 1460 in carcere castri Poděbrady.[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Pavel Spunar: Repertorium auctorum Bohemorum provectum idearum post Universitatem Pragensem conditam illustrans. Tomus II. Warsaviae – Pragae 1995, p. 71.