Nicolaus P. Andriotes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Nicolaus P. Andriotes, plenius Nicolaus Panteles Andriotis (Neograece Νικόλαος Παντελής Ἀνδριώτης, natus die 8 Novembris anno 1906 Imbri; mortuus die 29 Septembris anno 1976 Thessalonicae) fuit linguista Graecus et linguae Neograecae peritus.

Nicolaus P. Andriotes, postquam gymnasia Constantinopoli ac Galatzii, Romaniae, frequentavit, ab anno 1923 in Universitate Athenarum linguae Graecae studebat. Ab anno 1928 usque ad annum 1944 "Lexicon Historicum linguae Graecae" (Ιστορικό Λεξικό της Ελληνικής Γλώσσας) a Georgio N. Chatzidaki initiatum edidit. Anno 1932 ab Universitate Athenarum laurea ornatus ab anno 1933 usque ad annum 1937 linguisticae comparativae in Universitate Vindobonensi (apud Paulum Kretschmer) et Berolini incubuit. Ab anno 1944 usque ad annum 1969 lingusticam in Universitate Thessalonicensi docuit, cuius rector fuit annis 19621963. Praeterea Andriotis fuit praeses institui Manolis Triantaphyllides (Ίδρυμα Μανόλη Τριανταφυλλίδη), per multos annos socius societas studiorum Macedonicorum (Εταιρεία Μακεδονικών Σπουδών), cuius praeses anno 1976 factus est, necnon praeses instituti pro studiis paeninsulae Balcanicae (Ίδρυμα Mελετών Xερσονήσου του Aίμου) et socius consilii scientifici diariorum Balkan Studies (1960–1974) et Ελληνικά (Elliniká, 1966–1976).

Imprimis lexicographiae, historiae et dialectis linguae Neograecae ac linguae Macedonicae antiquae operam contulit. Quod attinet diglossiam linguae Graecae in favorem Demoticae "moderatae" fuit[1].

Scripta selecta[recensere | fontem recensere]

  • Ετυμολογικό λεξικό της κοινής νεοελληνικής („Lexicon etymologicum linguae Neograecae communis“). Institut français d’Athènes, Athenis 1951.
  • Το Ομόσπονδο Κράτος των Σκοπίων και η γλώσσα του. ("Civitas foederata Scupensis et lingua eius"), Athenis 1957.
  • (Praefatio in:) G. Mavrochalyvidis, J. I. Kessissoglou: Le Dialecte d’Axos. Préface de N. P. Andriotis. Imprimerie de l’Institut français d’Athènes, 1960.
  • (Praefatio in:) Dimitrios Phosteris, J. I. Kessissoglou: Vocabulaire d’Aravani. Préface de N. P. Andriotis. Imprimerie de l’Institut français d’Athènes, 1960.
  • Ιστορία της ελληνικής γλώσσας („Historia linguae Graecae"). 1969; typographia postera Ινστιτούτο Νεοελληνικών Σπουδών. Ίδρυμα Μανόλη Τριανταφυλλίδη, Thessalonicae 2008.
  • Lexikon der Archaismen in neugriechischen Dialekten. ("Lexicon verborum antiquorum in dialectis Neograecis"). Verlag der Österreichische Akademie der Wissenschaften (= Academia Scientiarum Austriaca), Vindobonae 1974 (Schriften der Balkankommission, 22).
  • Αντιχάρισμα στον καθηγητή Νικόλαο Π. Ανδριώτη. Ανατύπωση 88 εργασιών του με τη φροντίδα επιτροπής („Antidosis pro professore Nicolao P. Andrioti. Typographia postera 88 operum eius, ed. a societate“). Ινστιτούτο Νεοελληνικών Σπουδών (Ίδρυμα Μανόλη Τριανταφυλλίδη), Thessalonicae 1976.
  • Το γλωσσικό ιδίωμα του Μελένικου („Dialectus Melenica“). Δημοσιεύματα της Εταιρείας Μακεδονικών Σπουδών, Thessalonicae 1989.
  • Περί του γλωσσικού ιδιώματος της Ίμβρου („De Imbri dialecto]]“). Ελεύθερη Σκέψις, Athenis 1996.
  • Πληθυσμός και οικισμοί της Ανατολικής Κρήτης („Incolae et loci Cretae orientalis“). Βικελαία Δημοτική Βιβλιοθήκη, Heraclei 2006.
  • Κρυπτοχριστιανικά κείμενα („Apocrypha Christiana“). Εκδοτικός Οίκος των Αδελφών Κυριακίδη, Thessalonicae 2008.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Cf. Petrus Mackridge: Language and National Identity in Greece, 1766–1976. Oxford University Press, Oxonii 2010, p. 298 (in interrete).