Latinitas nondum censa

Nicolaus Kol'cov

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata-logo.svg Nicolaus Kol'cov
Res apud Vicidata repertae:
Nicolaus Kol'cov: imago
Nativitas: 3 Iulii 1872; Moscua
Obitus: 2 Decembris 1940; Petropolis
Patria: Imperium Russicum, Unio Sovietica, Russian Soviet Federative Socialist Republic

Officium

Munus: biologus, geneticist
Patronus: Universitas Publica Moscuensis, Moscow Imperial University, Moscow City People’s University, Q4303988, Koltzov Institute of Developmental Biology

Memoria

Laurae: Honored Scientist of the RSFSR
Sepultura: Vvedenskoye Cemetery

Nicolaus Constantini filius Kol'cov (Russice Николай Константинович Кольцов, tr. Nikolaj Konstantinovič Kol'cov; Moscuae natus die 3 [15] Iulii 1872, Leninopoli mortuus infarctus cordis causa die 2 Decembris 1940) fuit biologus Russicus et Sovieticus, unus e primis geneticae peritis in Russia et Unione Sovietica, conditor scholae biologicae experimentalis Russicae Sovieticae. Primus e scientiae peritis Russicis methodum physico-chemicam in biologiam introduxit. Thesem "Omnis molecula e molecula" proposuit.

Alumnus divisionis naturalis facultatis physico-mathematicae Universitatis Moscuensis, in universitate illa annis 1898 ad 1911 et post res novas Februarias 1917 usque ad annum 1929 docebat. Anno 1901 gradum scientificum magistri zoologiae et anno 1935 gradum doctoris scientiarum obtinuit. Anno 1916 socius correspondens Academiae Scientiarum Petropolitanae et anno 1935 socius ordinarius Academiae Scientiarum Agriculturalium Leninianae Omnius Unionis electus est. Anno 1917 Instututum biologiae experimentalis (quod nunc est Institutum biologiae evolutionis Kol'covianum Academiae Scientiarum Russicae) condidit, cuius director ad annum 1939 fuit.

Inter discipulos eius fuere Iosephus Rapoport et Nicolaus Timofeev-Resovskij.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Wikidata-logo.svg Lexici biographici:  • Большая российская энциклопедия